Qui minus effe queant ea, quæ fentire videmus
Seminibus permifta carentibus undique fenfu?
Denique coelefti fumus omnes femine oriundi :
Omnibus ille idem Pater eft, unde alma liquenteis
Humorum guttas Mater cum Terra recepit,
Foeta parit nitidas fruges, arbuftaque læta ;
Et genus humanum, et parit omnia fæcla ferarum,
Pabula cum præbet, quibus omnes corpora pafcunt,
Et dulcem ducunt vitam, prolemque propagant.
Quapropter merito Maternum nomen adepta ’ft.
Cedit item retro de terra quod fuit ante,
In terras: et quod miffum ’ft ex ætheris oris,
Id rurfum coeli rellatum templa receptant.
Nec fie interimit mors res, ut materiai
Corpora conficiat, fed coetum diffupat ollis :
Inde aliis aliud conjungit, et efficit, omnes
Res ut convertant formas, mutentque colores,
Et capiant fenfus, et puncto tempore reddant :
Ut nofcas referre, eadem primordia rerum
Cum quibus, et quali politura contineantur,
Et quos inter fe dent motus, accipiantque :
(Neve putes æterna penes refidere poteffe
Corpora prima, quod in fummis fluitare videmus
Rebus, et interdum nafei, fubitoque perire:)
Quin etiam refert noftris in verfibus ipfis.,
Cum quibus, et quali fint ordine quæque locata.
Namque eadem ccelum, mare, terras, flumina, folem
Signi-
Significant; eadem fruges, arbufta, animanteis ;
Si non omnia fint, at multo maxima pars eft
Confimilis : veruni politura diferepitant hæc.
Sic ipfis in rebus item jam materiai
Intervalla, viæ, connexus, pondera, plagæ,
Concurfus, motus, ordo, politura, figuræ
Cum permutantur, mutari res quoque debent.
Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
Nam tibi vehementer nova res molitur ad aureis
Accidere, fet nova fe fpecies oftendere rerum.
Sed neque tam facilis res ulla ’ft, quin ea primum
Difficilis magis ad credendum conftet: itemque
Nil adeo magnum, nec tam mirabile quicquam
Principio, quod non mmuant mirarier omnes
Paullatim: ut coeli clarum purumque colorem,
Quemque in fe cohibent palantia fiderà paflim,
Lunæque, et folis præclaralucenitorem :
Omnia quæ fi nunc primum mortalibus adfint,
Ex improvifo ceu fint objecta repente ;
Quid magis his rebus poterai mirabile dici,
Aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
Nil ut opinor, ita hæc fpecies miranda fuiffet ;
Quom tibi jam nemo feffus fatiate videndi
Sufpicere in coeli dignatur lucida templa.
Define quapropter novitate externtus ipfa
Exfpuere ex animo rationem : fed magis acri
Judicio perpende, et, fi tibi vera videtur,
L Dede