Mutat enim mundi naturam totius setas,
Ex alioque alius ftatus excipere omnia debet,
Nee manet ulla fui fimilis res : omnia migrant,
Omnia commutat natura, et vertere cogit.
Namque aliud putrefcit, et aevo debile languet :
Porro aliud concrefcit, et e contemtibus exit.
Sic igitur mundi naturam totius aetas
Mutat, et ex alio terram ftatus excipit alter,
Quod potuit, nequeat ; poffit, quod non tulit ante.
Multaque turn tellus etiam portenta creare
Gonata’ft, mira facie, membrifque coorta,
(Androgynum inter utrum, nec utrumque et utrinque
remotum)
Orba pedum partim, manuum viduata viciffim,
Multa line ore etiam, fine voltu caeca reperta,
Vinciaque membrorum per totum corpus adhaefu ;
Nec facere ut pofient quicquam, nec cedere quoquam,
Nec vitare malum, nec fumere quod foret ufus.
Caetera de genere hoc monftra, ac portenta creabat:
Nequicquam ; quoniam natura abfterruit auctum :
Nec potuere cupitum aetatis tangere florem,
Nec reperire cibum, nec jungi per Veneris res.
Multa videmus enim rebus concurrere debere,
Ut propagando poifint producere faecla.
Pabula primum ut fint, genitalia deinde per artus
Semina quae poifint membris manare remiffis :
Fceminaque ut maribus conjungi poifit, habendum
Mutua
Mutua queis neftant inter fe gaudia, utrifque.
Multaque turn interiifle animantum faecla neceife’ft,
Nec potuifle propagando procudere prolem.
Nam quaecunque vides vefci vitalibus auris,
Aut dolus, aut virtus,' aut denique mobilitas eft
Ex ineunte aevo genus id tutata refervans.
Multaque funt, nobis ex utilitate fua quae
Commendata manent tutelae tradita noftrae.
Principio, genus acre leonum, faevaque faecla
Tutata’ft virtus, vulpeis dolus, et fuga cervos.
At levifomna canum fido cum pedore corda,
Et genus omne, quod eft veterino femine partum,
Lanigeraeque fimul pecudes, et bucera faecla,
Omnia funt hominum tutelae tradita, Memmi.
Nam cupide fugere feras, pacemque- fecutae
Sunt, et larga fuo fine pabula parta labore ;
Quae damus utilitatis eorum praemia caufa.
At, queis nil horum tribuit natura, nec ipfa
Sponte fua poflent ut vivere, nec dare nobis
Utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
Praefidio noftro pafci genus, elfeque tutum?
Scilicet haec aliis praedae, lucroque jacebant
Indupedita fuis fatalibus omnia vinclis,
Donicum ad interitum genus id natura redegit.
Sed neque Centauri fuerunt, neque tempore inullo
Effe queat duplici natura, et corpore bino
Ex alienigenis membris compada poteftas,
D d Hinc