Et ramofa tamen cum vends pulfa vacillans
Eftuat in ramos incumbens arboris arbor,
Exprimitur validis extritus viribus ignis :
Et micat interdum flammai fervidus ardor,
Mutua dum inter fe rami ftirpefque teruntur :
Quorum utrumque dediffe poteft mortalibus ignem.
Inde cibum coquere, ac flammae mollire vapore
Sol docuit, quoniàm mitefcere multa videbant
Verberibus radiorum, atque aeftu vida per agros.
Inque dies magis hi vidum vitamque priorem
Commutare novis monftrabant rebus, et igni,
Ingenio qui praeftabant, et corde vigebant.
Condere coeperunt urbeis, arcemque locare
Praeíidium reges ipfi fibi, perfugiumque;
Et pecudes, et agros divifere, atque dedere
Pro facie cujufque, et viribus, ingenioque :
Nam facies multum valuit, virefque vigebant.
Pofterius res inventa’!!, aurumque repertum,
Quod facile et validis et pulchris demfit honorem.
Divitioris enim fedam plerumque fequuntur
Quamlibet et fortes, et pulchro corpore creti.
Quod fiquis vera vitam radone gubernet,
Divitiae grandes homini funt, vivere parce
.Equo animo ; neque enim’ft unquam paenuria parvi.
At claros fe homines voluere effe, atque potenteis,
Ut fundamento ftabili fortuna maneret,
Et placidam poffent opulenti degere vitam;
Nequicquam
Nequicquam: quoniam ad fummum fuccedere honorem
Gertantes, iter infeftum fecere viai.
Et tamen e fummo quaii fulmen dejicit idos
Invidia interdum contemtim inTartara tetra:
Ut fatius multo jam fit parere quietum,
Quam rfcgere imperio res velle, et regna tenere.
Proinde, fine incaffum defeffi fiinguine fudent
Anguftum per iter ludantes ambitionis :
Invidia quoniam feu fulmine fumma vaporant
Plerumque, et quae funt aliis magis edita cunque:
Quandoquidem fapiunt alieno ex ore, petuntque
Res ex audids potius, quam fenfibus ipfis;
Nec magis id nunc eft, nec erit mox, quam fuit ante.
Ergo regibus occifis fubverfa jacebat
Priftina mageftas foliorum, et fceptra fuperba;
Et capitis fummi praeclarum infigne cruentum
Sub pedibus volgi magnum lugebat honorem.
Nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
Res itaque ad fummam faecem turbafque redibat,
Imperium fibi cum, ac fummatum quifque petebat.
Inde magiftratum pardm docuere creare,
Juraque conftituere, ut vellent legibus u ti:
Nam genus humanum defeflum vi colere aevum,
Ex inimicitiis languebat; quo magis ipfum
Sponte fua cecidit fub leges, ardaque jura.
Acrius ex ira quod enim fe quifque parabat
Ulcifci, quam nunc conceflum’ft legibus aequis;
E e 3 Hanc