Nunc ratio reddunda, augmen cur nefciat aequor.
Principio, mare-mirantur non reddere majus
Naturam, quo tantu’ fuat decurfus aquarum,
Omnia quo veniant ex omni flumina parte.
Adde vagos imbreis, tempeftatefque volanteis ;
Omnia quae maria, ac terras fparguntque, rigantque.
Adde fuos fonteis : tamen ad maris omnia fummam
Guttai vix inftar erunt unius ad augmen :
Quo minus eft mirum, mare non augefcere magnum.
Praeterea, magnam fol partem detrahit aeftu.
Quippe videmus enim vefteis humore madenteis
Exficcare fuis radiis ardentibus iblem.
At pelage multa, et late fubftrata videmus.
Proinde licet quamvis ex uno quoque loco fol
Humoris parvam delibet ab aequore partem;
Largiter in tanto fpatiò tamen auferet undis.
Turn porro venti magnam quoque tollere partem
Humoris poifunt verrentes aequora ponti :
Una node vias quoniam perfaepe videmus
Siccari, mollifque luti concrefcere cruftas.
Praeterea, docui multum quoque tollere nubeis
Humorem magno conceptum ex aequore,ponti,
Et paffim toto terrarum fpargere in orbe,
Cum pluit in terris, et venti nubila portant.
Poliremo, quoniaiji raro cum corpore tellus
Eft, et conjundas oras maris undique cingit ;
Debet, ut in mare de terris venit humor aquai,
In
In terras itidem manare ex aequore falfo :
Per colatur enim virus, retroque remanat
Materies humoris, et ad caput amnibus omnis
Confluii: inde fuper terras redit agmine dulci,
Qua via feda femel liquido pede detulit undas.
Nunc ratio quae fit, per fauceis montis ut iEtnae
Exfpirent ignes interdum turbine tanto,
Expediam: neque enim media de clade coorta
Flammae tempellas Siculum dominata per agros
Finitimis ad fe convertit gentibus ora,
Fumida cum coeli fcintillare omnia templa
Cernentes pavida complebant pedora cura,
Quid moliretur rerum natura novarum.
Hifce tibi rebus late ’ft, alteque videndum,
Et longe cundas in parteis difpiciendum,
Ut reminifcaris, fummam rerum effe profundam,
Et videas, coelum fummai totius unum
Quam fit parvula pars, et quam multefima conftet:
Et quota pars homo terrai fit totius unus.
Quod bene propofitum fi plane contueare,
Ac videas plane ; mirari multa relinquas.
Num quis enim noftrum miratur, fiquis in artus
Accepit calido febrim fervore coortam,
Aut alium quern vis morbi per membra dolorem?
Obturgefcit enim fubito pes, arripit acer
Saepe dolor denteis, oculos invadit in ipfos:
Exiftit facer ignis, et urit corpore ferpens
K k Quam