Propterea, quia cum propior caliginis aer
Ater init oculos prior, et poffedit apertos :
Infequitur candens confeftim lucidus aer,
Qui quafi purgat eos, ac nigras difcutit umbras
Aeris illius : nam multis partibus hie eft
Mobilior; multifque minutior; et mage pollens.
Qui fimul atque vias oculorum luce replevit ;
Atque patefecit, quas ante obfederat ater :
Continuo rerum fimulacra adaperta fequuntur,
Quae lita funt in luce ; laceffuntque, ut videamus.
Quod contra facere in tenebris a luce nequimus :
Propterea, quia pofterior caliginis aer
Craflior infequitur, qui cuntía foramina complet;
Obfiditque vias oculorum, ne fimulacra
Poffint ullarum rerum conjeiia moveri.
Quadratafque procul turréis cum cernimus urbis,
Propterea fit, uti videantur faepe rotundae,
Angulus obtufus quia longe cernitur omnis ;
Sive etiam potius non cernitur ; ac perit ejus
Plaga ; nec ad noftras acies perlabitur icftus :
Aera per multum quia dum fimulacra feruntur,
Cogit hebefcere eum crebris offenfibus aer.
Hinc, ubi fuffugit fenfum fimul angulus omnis,
Fit, quafi tornata ut faxorum ftrufla tuantur :
Non tarnen ut coram quae funt, vereque rotunda,
Sed quafi adumbratim paullum fimulata videntur.
Umbra videtur item nobis in foie moveri,
Et
Et veftigia noftra fequi, geftumque imitari ;
(Aera fi credas privatum lumine poffe
Endogredi, motus hominum, geftufque fequentem.
Nam nihil effe poteft aliud nifi lumine caffus
Aer, id, quod nos umbram perhibere fuemus.)
Nimirum, quia terra locis ex ordine certis
Lumine privatur folis, quacunque meantes
Officimus : repletur item, quod liquimus ejus.
Propterea fit, uti videatur, quae fuit umbra
Corporis, e regione eadem nos ufque fecuta.
Semper enim nova fe radiorum lumina fundunt ;
Primaque difpereunt, quafi in ignem lana trahatur.
Propterea facile et fpoliatur lumine terra :
Et repletur item, nigrafque libi abluit umbras.
Nec tamen hie oculos falli concedimus hilum.
Nam, quocunque loco fit lux, atque umbra, tueri
Illorum eft, eadem vero lint lumina, necne;
Umbraque, quae fuit hie, eadem num tranfeat illuc ;
An potius fiat, paullo quod diximus ante :
Hoc animi demum ratio difcernere debet :
Nec poffunt oculi naturam nofcere rerum.
Proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
Qua vehimur navi, fertur, cum ftare videtur :
Quae manet in ftatione, ea praeter creditur ire :
Et fugere ad puppim colles, campique videntur,
Quos agimus praeter navim, velifque volamus.
Sidera ceffare aetheriis adfixa cavernis
Cunéìa