Difcedunt; totum video per Inane geri res.
Apparet divum numen, fedefque quietae;
Quas neque concutiunt venti ; neque nubila nimbis
Adfpergunt ; neque nix acri concreta pruina
Cana cadens violat : femperque innubilus aether
Integit, et large diffufo lumine ridevi
Omnia fuppeditat porro natura; neque ulla
Res animi pacem delibrat tempore in ullo.
At contra nufquam apparent Acherufia templa :
Nec tellus obftat, quin omnia difpiciantur,
Sub pedibus quaecunque infra per Inane geruntur.
His tibi me rebus quaedam divina voluptas
Percipit, atque horror ; quod fie natura tua vi
Tam manifefta patet ex omni parte reteda.
Et quoniam docui, cundarum exordia re rum
Qualia fint ; et quam variis diftantia formis
Sponte fua volitent aeterno percita motu ;
Quoque modo poffint ex his res quaeque creari ;
Hafce fecundum res Animi natura videtur,
Atque Animae claranda meis jam verfibus effe:
’Et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus
Funditus, humanam qui vitam turbai ab imo ;
Omnia fuffundens mortis nigrore ; neque ullam
Effe voluptatem liquidam puramque relinquit.
Nam, qupdfaepehomines morbos magis effe timendos
Infamemque ferunt vitam, quam tartara lethi ;
Et fe feire animi naturam fanguinis effe ;
Nec
Nec prorfum quicquam noftrae rationis egere :
Hinc licet advertas animum, magis omnia laudis,
Aut etiam venti, fi fert ita forte voluntas,
Jadari cauffa, quam quod res ipfa probetur.
Extorres iidem patria, longeque fugati
Confpedu ex hominum, foedati crimine turpi,
Omnibus serumnis affedi denique vivunt:
Et quocunque tamen miferi venere, parentant;
Et nigras madant pecudes ; et manibu’ divis
Inferias mittunt: multoque in rebus acerbis
Acrius advertunt animos ad relligionem.
Quo magis indubiis hominem fpedare periclis
Convenit; adverfifque in rebus nofcere qui fit.
Nam verae voces turn demum pedore ab imo
Ejiciuntur; et eripitur perfona, manet res.
Denique avarities, et honorum caeca cupido,
Quae miféros homines cogunt tranfcendere fineis
Juris; et interdum focios fcelerum, atque miniftros
Nodeis atque dies niti praeftante labore
Ad fumrrtas emergere opeis : haec vulnera vitae
Non minimam partem mortis formidine aluntur.
Turpis enim fama, et contemptus, et acris egeftas
Semota ab dulci vita ftabilique videntur ;
Et quali jam lethi portas cundarier ante :
Unde homines, dum fe falfo terrore coadi
Refugiffe volunt longe, longeque receffe;
Sanguine civili rem conflant; divitiafque
M ' Con