ii4 23 L U C R E T I I
Ut nullas parteis in corpore liquerit ex fe ;
Unde cadavera rancenti jam vifcere vermeis
Expirant? atque unde animantum copia tanta
Exos, et exfanguis túmidos perflucftuat artus?
Quod fi forte animas extrinfecus iniinuari
Vermibus ; et privas in corpora poife venire
Credis; nec reputas, cur millia multa animarum
Conveniant, unde una receiferit: hoc tarnen eft ut
Quærendum videatur, et in difcrimen agendum :
Utrum tandem animæ venentur femina quæque
Vermiculorum ; ipfæque fibi fabricentur ubifint:
An jam corporibus perfeélis infinuentur.
At neque, çur faciant ipfæ, quareve laborent,
Dicere fuppeditat ; neque enim, fine corpore cum funt,
Sollicitée voûtant morbis, algoque, fameque.
Corpus enim magis his vitiis adfine laborat:
Et mala multa animus contage fungitur ejus.
Sed tarnen his efto quamvis facere utile corpus,
Quod fubeant : at qua poifint, via nulla videtur.
Haud igitur faciunt animæ fibi corpora, et artus.
Nec tarnen efi ut jam perfeciis infinuentur
Corporibus: neque enim poterunt fubtiliter elfe
Connexæ; neque confenfu contagia fient.
Denique cur acris violentia trifte leonum
Seminium fequitur; dolu’ volpibus, et fuga cervis
A patribus datur, et patrius pavor incitât artus ?
Et jam cætera de genere hoc ; cur omnia membris
Ex
L I B ER T E R T I U S . n5
Ex ineunte aevo ingenerafcunt, inque genuntur;
Si non certa fuo quia femine, feminioque
Vis animi pariter crefcit cum corpore toto?
Quod fi immortalis foret, et mutare foleret
Corpora; permiftis animantes moribus eflent:
Eftugeret canis Hyrcano de femine faepe
Cornigeri incurfum cervi; tremeretque per auras
Aeris accipiter fugiens veniente columba ;
Defiperent homines ; faperent fera faecla ferarum.
Illud enim falfa fertur ratione, quod aiunt,
Immortalem animam mutato corpore fieéìi.
Quod mutatur enim, diifolvitur: interit ergo.
Trajiciuntur enim partes, atque ordine migrant.
Quare diffolvi quoque debentpoffe per artus,
Denique ut intereant una cum corpore cun<ftae.
Sin animas hominum dicent in corpora fernper
Irehumana; tarnen q.uaeram, cur e fapienti
Stulta queat fieri; nec prudens fit puerullus;
Nec tam doélus equae pullus, quam fortis equi vis :
Si non certa fao quia femine, feminioque
Vis animi pariter crefcit cum- corpore toto.
Scilicet in tenero tenerafcere corpore meutern
Confugient ; quod fi jam fit, falcare necefte ’ft,
Mortalem efle animam; quoniam mutala per artus
Tantopere amittit vitam, fenfumq.ue priorem.
Quove modo poterit pariter cum corpore quoque
Confirmata cupitum astatis tangere ftorem
P 2 Vis