Cum tuimur mifceri abfinthia, tangit amaror:
Ufqueadeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
Fertur, et in cunftas dimittitur undique parteis :
Nec mora, nec requies inter datur ulla fluendi,
Perpetuo quoniam fentimus, et omnia femper
Cernere, odorari licet, et fentire fonorem.
Nunc omnes repetam quam raro corpore lint res,
Commemorare, quod in primo quoque carmine claret.
Quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
Nofcere, cum primis hanc ad rem protinus ipfam,
Qua de differere aggredior, firmare neceiTe’ft,
Nil effe in promptu, nifi miftum corpus Inani.
Principio fit, ut in fpeluncis faxa fuperna
Sudent humore, et guttis manantibu’ ftillent :
Manat item nobis e toto corpore fudor,
Crefcit barba, pilique per omnia membra, per artus
Diditus in venas cibus omneis, auget, alitque
Corporis extremas quoque parteis, unguiculofque.
Frigus item tranfire per aes, calidumque vaporem
Sentimus: fentimus item tranfire per aurum,
Atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
Denique per diflepta domorum faxea voces
Pervolitant, permanat odos, frigufque, vapofque
Ignis : quin ferri quoque vim penetrare fuevit,
Undique qua circum corpus lorica coercet,
Morbida vis quaecunque extrinfecus infinuatur.
Et tempeftates terra coeloque coorte
E
E coelo emote terraque repente faceffunt,
Quandoquidem nihil eft, non raro corpore nexum.
Hue accedit, uti non omnia, quae jaciuntur
Corpora cunque ab rebus, eodem praedita fenfu,
Atque eodem paéto rebus fint omnibus apta.
Principio, terram fol excoquit, et facit are :
At glaciem diffolvit, et altis montibus alte
Exftrucftas ningueis radiis tabefcere cogit:
Denique cera liquefcit in ejus polla vapore ;
Ignis item liquidum facit aes, aurumque refolvit:
At coria, et carnem trahit, et conducit in unum.
Humor aquae porro ferrum condurat ab igni;
At coria, et carnem mollit durata calore :
Barbigeras oleafter eo juvat ufque capellas,
Diffluat ambrofia quali vero, et ne&are tinéìus :
At nihil eft, homini fronde hac quod amarius extet.
Denique amaracinum fugitat fus, et timet orane
Unguentum; nam, fetigeris fubus acre venenum’ft,
Quod nos interdum tanquam recreare videtur.
At contra nobis coenum teterrima cum fit
Spurcities, eadem fubus, haec res munda videtur,
Infatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
Hoc etiam fupereft, ipfa quam dicere de re
Aggredior, quod dicendum prius effe videtur.
Multa foramina cum variis fint reddita rebus,
Diffimili inter fe natura praedita debent
Effe, et habere fuam natu ram quaeque, viafque;
Ouippe