Proceros paffus, ideo faftigia poffe
Surarum, ac feminum pedibus fundata plicari:
Brachia tum porro validis ex apta lacertis .
Effe, manufque datas utraque a parte miniftras,
Ut facere ad vitam poffimus', quae foret ufus.
Caetera de genere hoc inter quaecunque pretantur,
Omnia perverfa praepoftera funt ratione.
Nil adeo quoniam natum ’ft in corpore, ut uti
Poffemus, fed quod natum’ft, id procreai ufum:
Nec fuit ante videre oculorum lumina nata ;
Nec di(ftis orare prius, quam lingua creata’ft:
Sed potius longe linguae praeceftit origo
Sermonem ; multoque creatae funt prius aures,
Quam fonus eft auditus : et omnia denique membra
Ante fuere, ut opinor, eorum quam foret ufus,
Haud igitur potuere utendi crefcere cauffa.
At C o n tra c o n f e r r e m a n u c e r ta m in a p u g n a e ,
Et lacerare artus, foedareque membra cruore,
Ante fuit multo, quam lucida tela volarent.
Et volnus vitare prius natura coegit,
Quam daret objeélum parmai laeva per artem.
Scilicet et feffum corpus mandare quieti,
Multo antiquius eft, quam leéli mollia ftrata.
Et fedare fitim prius eft, quam pocula, natum.
Haec igitur poffent utendi cognita cauffa
Credier, ex ufu quae funt vitaque reperta.
Illa quidem feorfum funt omnia, quae prius ipfa
Nata,
Nata, dedere fuae poli notitiam utilitatis :
Quo genere in primis fenfus, et membra videmus.
Quare edam atque edam procul eft ut credere polfis,
Utilitatis ob officium potuiffe creari.
Illud item non eft mirandum, corporis ipfa
Quod natura cibum quaerit quoiufque animantis.
Quippe etenim fluere, atque recedere corpora rebus
Multa modis multis docui ; fed plurima debent
Ex animalibus iis, quae funt exercita motu ;
Multaque per fiidorem ex alto preffa feruntur,
Multa per os exhalantur, quom languida anhelant.
His igitur rebus rarefcit corpus ; et omnis
Subruitur natura, dolor quam confequitur rem:
Propterea capitur cibus, ut fuffulciat artus,
Et recreet vireis interdatus, atque patentem
Per membra ac venas ut amorem obturet edendi.
Humor item difcedit in omnia quae loca cunque.
Pofcunt humorem; glomerataque multa vaporis
Corpora, quae ftomacho praebent incendia noftro,
Diffupat adveniens liquor, ac reftinguit, ut ignem,
Urere ne polfit calor amplius aridus artus.
Sic igitur tibi anhela fids de corpore noftro
Abluitur, lie expletur jejuna cupido.
Nunc qui fiat, uti paffus proferre queamus,
Cum volumus, varieque datum fit membra movere ;
Et quae res tantum hoc oneris protrudere noftri
Corporis infuerit, dicam: tu percipe diéìa.
X Dico