Labier adverfum nubeis ; atque ire fuperne
Longe aliam in partem, quam quo ratione feruntur.
At fi Torte oculo manus uni fubdita, fubter
Preffit eum ; quodam fenfu fit, uti videantur
Omnia, quae tuimur, fieri tum bina tuendo ;
Bina lucernarum florentia lumina flammis ;
Binaque per totas aedeis geminare fupellex;
Et duplices hominum facies, et corpora bina.
Denique cum fuavi devinxit membra fopore
Somnus^ et in fumma corpus jacet omne quiete:
Tum vigilare tamen nobis; et membra movere
Noftra videmur; et in notìis caligine caeca
Cernere cenfemus folem, lumenque diurnum;
Conclufoque loco coelum, mare, flumina, monteis
Mutare ; et campos pedibus tranfire videmur:
Et fonitus audire; fevera filentia nociis
Undique cum conftent; et reddere dièta tacentes.
Caetera de genere hoc mirando multa videmus ;
Quae violare fidem quafi fenfibus omnia quaerunt :
Nequicquam : quoniam pars horum maxima fallit
Propter opinatus animi, quos addimus ipfi ;
Pro vifis ut fint, quae non funt fenfibu’ vifa.
Nam nihil egregius, quam res fecernere apértas
A dubiis, animus quas ab fe protinus addit.
Denique, nil fciri fiquis putat: id quoque nefcit,
An fciri poifit ; quom fe nil fcire fatetur :
Hunc igitur contra mittam contendere cauffam,
Qui
Qui capite ipfe fuo inftituit veftigia retro.
Et tamen hoc quoque uti concedam fcire ; at id ipfum
Quaeram, quom in rebus veri nil viderit ante ;
Unde fciat, quid fit fcire, et nefcire viciifim ;
Notitiam veri quae res, falfique crearit;
Et dubium certo quae res differre probarit.
Invenies primis, ab fenfibus effe creatam
Notitiam veri ; neque fenfus poife refelli :
Nam majore fide debet reperirier illud,
Sponte fua veris quod poifit vincere falfa.
Quid majore fide porro, quam fenfus haberi
Debet? an ab fenfu falfo ratio orta, valebit
Dicere eos contra, quae tota ab fenfibus orta’ft?
Qui nifi fint veri, ratio quoque falfa fit omnis.
An poterunt oculos aureis reprehendere? an aureis
Taètus? an hunc porro taftum fapor arguet oris?
An confutabunt nares, oculive revincent?
Non, ut opinor, ita’ft: nam feorfum quoique poteilas
Diyifa’il; fua vis quoique’ft: ideoque necelfe’ft,
Quod molle, aut durum eft ; gelidum, fervenfve ; feorfum
Id molle, aut durum; gelidum, fervenfve videri:
Et feorfum varios rerum fentire colores ;
Et quaecunque coloribu’ funt conjunéìa, necefle’ft.
Seorfus item fapor oris habet vim ; feorfus odores
Nafcuntur ; feorfum fonitus : ideoque necefle’ft,
Non poffint alios ahi convincere fenfus.
Nec porro poterunt ipfi reprendere fefe,
T 2 .¿Equa