Cogit, ades, paucis dum verfibus expediamus,
Effe ea, quae folido, atque aeterno corpore conftent,
Semina quae rerum, primordiaque effe docemus:
Unde omnis rerum nunc conftet fumma creata.
Principio quoniam duplex natura duarum
Diffimilis rerum longe conftare reperta’ft,
Corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur ;
Effe utramque fibi per fe, puramque neceffe’ft.
Nam quacunque vacat fpatium, quod inane vocamus ;
C o r p u s ea non eft : qua porro cunque tenet fe
Corpus, ea vacuum nequaquam conftat inane.
Sunt igitur folida, ac fine inani corpora prima.
Praeterea quoniam genitis in rebus inane’ft,
Materiem circum folidam conftare neceffe’ft :
Nec res ulla poteft vera ratione probari
Corpore inane fuo celare, atque intus habere;
Si non, quod cohibet, folidum conftare relinquas.
Id porro, nihil effe poteft, nifi materiai
Concilium, quod inane queat rerum cohibere.
Materies igitur folido quae corpore conftat,
Effe aeterna poteft, cum caetera diffolvantur.
Turn porro fi nil effet, quod inane vacaret,
Omne foret folidum ; nifi contra corpora caeca
Effent, quae loca complerent, quaecunque tenerent :
Omne, quod eft, fpatium vacuum conftaret inane.
Alternis igitur nimirum corpus inani
Diftin&u’ft, quoniam nec plenum naviter extat;
Nec
Nec porro vacuum : funt ergo corpora caeca,
Quae fpatium pieno poffmt diftinguere inane.
Haec neque diffolvi plagis extrinfecus i&a
Poffunt: nec porro penitus penetrata retexi;
Nec ratione queunt alia tentata labare :
Id quod jam fupera tibi paullo oftendimus ante.
Nam neque conlidi fine inani poffe videtur
Quicquam, nec frangi, nec findi in bina fecando:
Nec capere humorem, neque item manabile frigus,
Nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur:
Et quam quaeque magis cohibet res intus Inane,
Tam magis his rebus penitus tentata labafcit.
Ergo, fi folida, ac fine inani corpora prima.
Sunt, ita uti docui, fint haec aeterna neceffe’ft.
Praeterea, nifi materies aeterna fuiffet,
Antehac ad nihilum penitus res quaeque rediffent,
De nihiloque renata forent quaecunque videmus.
At quoniam fupera docui n i l poffe creari
De nihilo, neque quod genitu’ft ad nil revocari:
Effe immortali primordia corpore debent,
Diffolvi quo quaeque fupremo tempore poffmt ;
Materies ut fuppeditet rebus reparandis.
Sunt igitur folida primordia fimplicitate,
Nec ratione queunt alia fervata per aevum
Ex infinito jam tempore res reparare.
Denique, fi nullam finem natura paraffet
Frangendis rebus, jam corpora materiai
Ufque