Jampridem, quem mens vivum fe cernere credit.
Quod fupereft, non eft mirum, fimulacra moveri;
Brachiaque in numerum jaflare, et caetera membra:
Nam fit, ut in fomnis facere hoc videatur imago.
Quippe, ubi prima perit, alioque eft altera nata
Endo ftatu ; prior haec geftum mutaffe videtur.
Scilicet id fieri celeri ratione putandum’ft.
Multaque in his rebus quaeruntur, multaque nobis
Clarandum’ft, piane fi res exponere avemus.
Quaeritur in primis, quare, quod quoique libido
Venerit, extemplo mens cogitet ejus idipfum.
Anne voluntatem'noftram fimulacra tuentur?
Et fimulac volumus, nobis occurrit imago?
Si mare, fi terram cordi’ft, fi denique ccelum,
Conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
Omnia fub verbone creat natura, paratque ?
Quom praefertim aliis eadem in regione, locoque
Longe diflimileis animus res cogitet omnis ?
Quid porro, in numerum procedere quom fimulacra
Cernimus in fomnis, et mollia membra movere,
Mollia mobiliter quom alternis brachia mittunt ?
Et repetunt oculis geftum pede convenienti?
Scilicet arte madent fimulacra, et dotìa vagantur,
Notturno facere ut poffint in tempore ludoS?
An magis illud erit verum, quia tempore in uno
Cum fentimus id ; ut cum vox emittitur una ;
Tempora multa latent, ratio quae comperit effe:
Propterea
Propterea fit, uti quovis in tempore quaeque
Praefto fint fimulacra locis in queifque parata?
Tante eft mobilitas, et, eorum copia tanta.
Et quia tenuia funt, nifi fe contendit, acute
Cernere non potis eft animus ; proinde omnia, quae funt
Praeterea, pereunt, nifi fic fefe ipfe paravit.
Ipfe parat fefe porro, fperatque futurum,
Ut videat, quod confequitur rem quamque: fit ergo.
Nonne vides, oculos edam, quom, tenuia quae fint,
Cernere coeperunt, .contendere fe, atque parare,
Nec fine eo fieri poffe, ut cernamus acute?
Et tamen in rebus quoque apertis nofcere poffis,
Si non àdvertas animum, proinde effe, quali omni
Tempore femotae fuerint, longeque remotae.
Cur igitur mirum eft, animus fi caetera perdit,
Praeter quam quibus eft in rebus deditus ipfe ?
Deinde adopinamur de fignis maxima parvis ;
Ac nos in fraudem induimus, fruftramur et ipfi.
Fit quoque, ut interdum non fuppeditetur imago
Ejufdem generis, fed fcemina quae fuit ante,
In manibus vir tum fa<ftus videatur adeffe :
Aut alia ex alia facies, aetafque fequatur:
Quod ne miremur, fopor, atque oblivia curant.
Iftud in his rebus vitium vehementer, et iftum
Effugere errorem, vitareque praemeditator,
Lumina ne facias oculorum clara creata,
Profpicere ut poffimus ; et, ut proferre viai
Proceros