Unde mare ingenui fontes, externaque longe
Flumina fuppeditant? unde aether fiderà pafcit?
Omnia enim debet, mortali corpore quae funt,
Infinita aetas confumfe anteafìa diefque.
Quod fi in eo fpatio, atque anteacìa aetate fuere,
E quibus haec rerum confiftit fumma refetìa :
Immortali funt natura praedita certe.
Haud igitur polfunt ad nilum quaeque reverti.
Denique res omneis eadem vis, caufaque volgo
Conficeret, nifi materies aeterna teneret
Inter fe nexas minus aut magis endopedite.
Taftus enim lethi fatis effet caufa profeto :
Quippe, ubi nulla forent aeterno corpore, eorum
Contextum vis deberet dilfolvere quaeque.
At nunc, inter fe quia nexus principiorum
Diflìmiles conftant, aetemaque materies eft,
Incolumi remanent res corpore, dum fatis acris
Vis obeat pro textura cujufque reperta :
Haud igitur redit ad nihilum res ulla ; fed omnes
Difcidio redeunt in corpora materiai.
Poliremo pereunt imbres, ubi eos pater iEther
In gremium matris Terrai praecipitavit.
At nitidae furgunt fruges, ramique virefcunt
Arboribus ; crefcunt ipfe, foetuque gravantur.
Hinc alitar porro noftrum genus, atque ferarum :
Hinc laetas urbeis pueris florere videmus,
Frundiferafque novis avibus canere undique fylvas.
Hinc
Hinc feffae pecudes pingues per pabula laeta
Corpora deponunt, et candens laéleus humor
Uberibus manat diftentis ; hinc nova proles
Artubus infirmis teneras lafciva per herbas
Ludit, la<fle mero menteis percuifa novellas.
Haud igitur penitus pereunt quaecunque videntur :
Quando aliud ex alio reficit natura, nec ullam
Rem gigni patitur, nifi morte adjutam aliena.
Nunc age, res quoniam docui non poffe creari
De nihilo, neque item genitas ad nil revocari ;
Ne qua forte tamen cceptes diffidere ditìis,
Quod nequeunt oculis rerum primordia cerni ;
Accipe praeterea, quae corpora tute neceffe’ft
Gonfiteare effe in rebus, nec poffe videri.
Principio,1 v e n t i vis verberat incita pontum,
Ingenteifque ruit naveis, et nubila differt ;
Interdum rapido percurrens turbine campos
Arboribus magnis fternit, monteifque fupremos
Silvifragis vexat flabris : ita perfurit acri
Cum fremita, fàevitque minaci murmure pontus.
Sunt igitur venti nimirum corpora casca,
Qiiae mare, quae terras, quae denique,.nubila coeli
Verrunt, ac fubito vexantia turbine raptant.
Nec ratione fluunt alia, ftragemque propagant,
Ac cum mollis aquae fertur natura repente
Flumine abundanti, quod largis imbribus auget
Montibus ex altis magnus decurfus aquai,
B 2 Fragmina