Et qui quattuor ex rebus pofle omnia rentur,
Ex igni, terra, atque anima procrefcere, et imbri:
Quorum Acragantinus cumprimis E m p e d o g i e s c ÌI:
Infula quem Triquetris terrarum geffit in oris:
Quam fluitans circum magnis amfraélibus aequor
Ionium glaucis afpergit virus ab undis :
Anguftoque fretu rapidum mare dividit undis
Italiae terrai oras a finibus ejus :
Hic eli vaila Charybdis ; et hic iEtnaea minantur
Murmura flammarum rurfum fe conligere iras,
Faucibus eruptos iterum ut vis evomat igneis :
Ad coelumque ferat flammai fulgura rurfum:
Quae cum magna modis multis miranda videtur
Gentibus humanis regio, vifendàque fertur,
Rebus opima bonis, multa munita virum vi:
Nil tamen hoc habuiife viro praeclarius in fe,
Nec fanifum magis, et mirum, carumque videtur.
Carmina quin edam divini peóloris ejus
Vociferantur, et exponunt preclara reperta ;
Ut vix humana videatur ilirpe creatus.
Hic tamen, et fupera quos diximus, inferiores
Partibus egregie multis, multoque minores,
Quanquam multa bene, ac divinitus invenientes
Ex adyto tanquam cordis refponfa dedere
Sanélius, et multo certa ratione magis, quam
Pythia, quae tripode ex Phoebi, lauroque profatur;
Principiis tamen in rerum fecere ruinas,
Et
Et graviter magni magno cecidere ibi cafu :
Primum, quod motus, exempto rebus inani,
Conilituunt, et res molleis, rarafque relinquunt,
Aera, folem, ignem, terras, ammalia, fruges :
Nec tamen admifcent in eorum corpus inane.
Deinde quod omnino finem non effe fecandis
Corporibus faciunt, neque paufam ilare fragori;
Nec prorfum in rebus minimum coniiilere quicquam :
Cum videamus id extremum cujufque cacumen
Effe, quod ad fenfus noilros minimum effe videtur:
Conjicere ut poffis ex hoc, quod cernere non quis,
Extremum quod habent, minimum coniiilere rebus.
Hue accedit item, quod jam primordia rerum
Mollia conilituunt, qua: nos nativa videmus
Effe, et mortali cum corpore funditus ; atqui
Debeat ad nihilum jam rerum fumma reverti,
De nihiloque renata virefeere copia rerum:
Quorum utrumque quid a vero, jam, diilet, habebas.
Deinde inimica modis multis funt, atque venena
Ipfa libi inter fe ; quare aut congreffa peribunt,
Aut ita diffugient, ut tempeilate coorta,
Fulmina diffugere, atque imbreis ventofque videmus.
Denique quattuor ex rebus fi curnila créantur,
Atque in eas rurfum res omnia diffolvuntur,
Qui magis illa queunt rerum primordia dici,
Quam contra res illorum, retroque putari?
Alternis gignuntur enim, mutantque colorem,
Et