Non fieri partum, nifi concilio ante coafto:
Nec commutali quicquam fine conciliatu
Primorum ; ut nequeunt ullius corporis effe
Senfus ante ipfam genitam naturam animantis.
Nimirum quia materies disjecìa tenetur
Aere, fluminibus, terris, flammaque creatisi
Nec conereffa modo O vitaleis convenienti
Contulit inter fe motus, quibus omnituentes
Accenfi fenfus animantem quamque tuentur.
Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
Ouam patitur natura, repente adfligit, et omneis
Corporis, atque animipergit confundere fenfus.
Diffolvuntur enim pofiturae principiorum ;
Et penitus motus vitales impediuntur ;
Donec materies omnes concuffa per artus
Vitaleis animae nodos e corpore folvit,
Difperfamque foras per caulas ejicit omneis.
Nam quid praeterea facere icium poffe reamur
Oblatum, nifi difcutere, ac diffolvere quaeque?
Fit quoque, uti foleant minus oblato acriter ictu
Reliquiae motus vitalis vincere faepe,
Vincere, et ingenteis plagae fedare tumultus,
Inque fuos quicquid rurfus revocare meatus,
Et quali jam lethi dominantem in corpore motum
Difcutere, ac poene amiffos accendere fenfus.
Nam, quare potius lethi jam limine ab ipfo
Ad vitam polfint conlefta mente reverti,
Quam
Quam quo decurfum prope jam fiet, ire, et abire ?
Praeterea, quoniam dolor eft ubi materiai
Corpora vi quadam per vifcera viva, per artus
Sollicitata fuis trepidant in fedibus intus :
Inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas :
Scire licet, nullo primordia poffe dolore
Tentari ; nullamque voluptatem capere ex fe :
Ouandoquidem non funt ex ullis principiorum
Corporibus, quorum motus novitate laborent;
Aut aliquem fruftum capiant dulcedinis almæ.
Haud igitur debent effe ullo prædita fenfu.
Denique, uti polfint fentire animalia quaeque,
Principiis fi etiam’ft fenfus tribuendus eorum:
Quid? genus humanum propritim de quibu’ faftum’ft
Scilicet et rifu tremulo concuffa cachinnant ;
Et lacrymis fpargunt rorantibus ora, genafque ;
Multaque de rerum miftura dicere callent;
Et libi proporro quae fint primordia quaerunt..
Ouandoquidem totis mortalibus adfimulata
Ipfa quoque ex aliis debent conftare elementis',
Inde alia ex aliis, nufquam confiftere ut aufis.
Quippe fequar, quodcunque loqui, ridereque dices,
Et fapere, ex aliis eadem hæc facientibus, ut fit.
Quod fi delira hæc, furiofaque cernimus effe ;
Et ridere poteft ex non ridentibu’ faci:us ;
Et fapere, et doftis rationem reddere diftis,
Non ex feminibus fapientibus, atque difertis: