Solis uti varios curfus, lunaeque meatus
Nofcere poffemus, quae vis, et caufa cieret :
Quove modo foleant offedo lumine obire,
Et nec opinanteis tenebris obducere terras :
Cum quafi connivent, et aperto lumine rurfum
Omnia convifunt clara loca candida luce.
Nunc redeo ad mundi novitatem, et mollia terrae
Arva, novo fcetu quid primum in luminis oras
Tollere, et incertis tentarit credere ventis.
Principio, genus herbarum, viridemque nitorem
Terra dedit circum colleis ; campofque per omneis
Florida fulferunt viridanti prata colore :
Arboribufque datum’ll variis exinde per auras
Crefcendi magnum immiífis certamen habenis.
Ut piuma atque pili primum fetaeque creantur
Quadrupedum in membris, et corpore pennipotentum :
Sic nova turn tellus herbas virgultaque primum
Suftulit : inde loci mortalia faecla creavit
Multa modis multis varia ratione coorta.
Nam neque de ccelo cecidilfe animalia poffunt,
Nec terreílria de fallís exiffe lacunis.
Linquitur ut merito maternum nomen adepta
Terra fit, e terra quoniam funt cunda creata.
Multaque nunc etiam exillunt animalia terris,.
Imbribus, et calido folis concreta vapore.
Quo minus eli mirum, fi tum funt plura coorta,
Et majora nova tellure, atque aethere adulto.
Principio,
Principio, genus alituum, variaeque volucres
Ova relinquebant exclufae tempore verno :
Folliculos ut nunc teretes sellate cicadae
Linquunt, fponte fua vidum, vitamque petentes.
Tum tibi terra dedit primum mortalia faecla:
Multus enim calor, atque humor fuperabat in arvis.
Hinc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
Crefcebant uteri terrae radicibus apti:
Quos ubi tempore maturo patefecerat aetas
Infantum fugiens humorem, aurafque petiffens,
Convertebat ibi natura foramina terrae,
Et fuccum venis cogebat fundere apertis
Confimilem ladis : ficut nunc foemina quaeque
Cum peperit, dulci repletur lade, quod omnis
Impetus in mammas convertitur file alimenti.
Terra cibum pueris, veliem vapor, herba cubile
Praebebat multa et molli lanugine abundans.
At novitas mundi nec frigora dura ciebat,
Nec nimios aellus, nec magnis viribus auras :
Omnia enim pariter crefcunt, et robora fumunt.
Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
Terra tenet merito, quoniam genus ipfa creavit
Humanum, atque animai prope certo tempore,fudit
Omne, quod in magnis bacchatur montibu’ paflim,
Aeriafque fimul volucreis variantibu’ formis.
Sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
Deftitit, ut mulier fpatio defeffa vetullo ;
Mutat