Inque tueri : ita continuo meminere fugai :
Nimirum, quia funt gallorum in corpore quaedam
Semina ; quae, cum funt oculis immiifa leonum,
Pupillas interfodiunt ; acremque dolorem
Praebent ; ut nequeant contra durare feroces ;
Cum tarnen haec noftras acies nil laedere poffint:
Aut quia non penetrant ; aut quod penetrantibus illis.
Exitus ex oculis. liber datur ; in remeando
Laedere ne poffint ex ulla lumina parte.
Nuncage, quae moveant animum res, accipe ; etunde»
Quae veniunt, veniant in mentem, percipe paucis.
Principio hoc dico, rerum fimulacra vagari
Multa modis multis in cunflas undique parteis
Tenuia ; quae facile inter fe junguntur in auris,
Obvia cum veniunt: ut aranea, braéìeaque auri.
Quippe etenim multo magis haec funt tenuia textu,
Quam quae percipiunt oculos, vifumque laceffunt :
Corporis haec quoniam penetrant per rara; cientque
Tenuem animi naturam intus ; fenfumque laceifunt.
Centauros itaque, et Scyllarum membra videmus,
Cerbereafque canum facies ; fimulacraque eorum,
Quorum morte obita tellus ampleéìitur offa :
Omne genus quoniam paffim fimulacra feruntur;
Partim fponte fua quae fiunt aere in ipfo ;
Partim quae variis ab rebus cumque recedunt;
Et quae confiftunt'ex horum faéta figuris.
Nam certe ex vivo Centauri non fit imago :
Nulla
Nulla fuit quoniam talis natura animalis.
Verum ubi equi, atque hominis cafu convenit imago ;
Haerefcit facile extemplo, quod diximus ante,
Propter fubtilem naturam, et tenuia texta.
Caetera de genere hoc eadem ratione creantur.
Quae cum mobiliter fumma levitate feruntur,
Ut prius offendi ; facile uno commovet itffu
Quaelibet una animum nobis fubtilis imago ;
Tenuis enim mens eft, et mire mobilis ipfa.
Haec fieri, ut memoro, facile hinc cognofcere poffis :
Quatinus'hoc limile eft oculis, quod mente videmus ;
Atque oculis limili fieri ratione neceffe’ft :
Nunc igitur quoniam docui me forte leones
Cernere per fimulacra, oculos quaecunque laceffunt:
Scire licet mentem limili ratione moveri
Per fimulacra leonum caetera, quaevidet aeque,
Nec minus, atque oculi : nifi quod mage tenuia cernit.
Nec ratione alia, cum fomnus membra profudit,
Mens animi vigilat ; nifi quod fimulacra laceffunt
Haec eadem noftros animos, quae, quom vigilamus :
Ufque adeo, certe ut videamur cernere eum, quem
Reddida vitai jam mors, et terra potita’ft.
Hoc ideo fieri cogit natura ; quod omnes
Corporis offecfti fenfus per membra quiefcunt ;
Nec poffunt falfum veris convincere rebus :
Praeterea, meminiffe jacet, languetque fopore;
Nec diffentit, eum mortis, lethique potitum
Jampridem,