Hane ob rem’ft homines pertaefum vi colere aevum :
Unde metus maculat poenarum praemia vitae.
Circumretit enim vis atque injuria quemque,
Atque, unde exorta’ft, ad eum plerumque revertit ;
Nec facil’ eft placidam ac pacatam degere vitam,
Qui violai fadiis communia foedera pacis.
Etfi fallit enim divum genus humanumque,
Perpetuo tarnen id fore clam diffidere debet :
Quippe ubi fe multi per fomnia faepe loquentes,
Aut morbo delirantes procraxe ferantur,
Et celata diu in medium peccata dediife.
Nunc quae caufa Deum per magnas numina genteis.
Pervolgarit, et ararum compleverit urbeis,
Sufcipiendaque curarit follennia facra,
“ Ouae nunc in magnis florent facra rebu’, locifque :
Unde etiam nunc eft mortalibus infitus horror,
Qui delubra Deum nova toto fufeitat orbi
Terrarum, et feftis cogit celebrare diebus ;
Non ita difficile’!! rationem reddere verbis.
Quippe etenim jam tum divum mortalia faecla
Egregias animo facies vigilante videbant,
Et magisin fomnis mirando corporis-au diu.
His igitur fenfum tribuebant, propterea quod
Membra movere videbantur, vocefque fuperbas
Mittere pro facie preclara, et viribus amplis :
dEternamque dabant vitam, quia femper eorum
Suppeditabatur facies, et forma manebat,
(Et
(Et manet omnino) et quod tantis viribus audios
Non temere ulla vi convinci poife putabant.
Fortunifque ideo longe praeftare putabant,
Quod mortis timor haud quemquam vexaret eorum,
Et fimul in fomnis quia multa, et mira videbant
Efficere, et nullum capere ipfos inde laborem.
Praeterea, coeli rationes ordine certo,
Et varia annorum cernebant tempora verti
Nec poterant quibus id fieret cognofcere cauiis :
Ergo perfugium libi habebant omnia divis
Tradere, et illorum nutu facere omnia fledli.
In coeloque Deum fedes, et tempia locarunt,
Per coelum volvi quia fol, et luna videntur:
Luna, dies, et nox, et nodìis figna fevera,
Nodìivagaeque faces coeli, flammaeque volantes,
Nubila, ros, imbres, nix, venti, fulmina, grando,
Et rapidi frèmitus, et murmura magna minarum.
O genus infelix humanum! talia divis
Cum tribuit fadìa, atque iras adjunxit acerbas :
Quantos turn gemitus ipfi libi, quantaque nobis
Volnera; quas lacrymas .peperere minoribu’ noftris!
Nec pietas ulla’ft velatura faepe videri
Vertier ad lapidem, atque omneis accedere ad aras;
Nec procumbere humi proftratum, et pandere palmas
Ante Deum delubra, nec aras fanguine multo
Spargere quadrupedum, nec votis nedìere vota :
Sed mage pacata poife omnia mente tueri.
Nam