Dico animo noftro primum fimulacra meandi
Accidere, atque-animum pùlfare, ut diximus ante.
Inde voluntas fit : neque enim facere incipit ullam
Rem quifquam, quam mens providit, quid velit, ante.
At, quod providet, illius rei conftat imago.
Ergo animus cum fefe ita commovet, ut velit ire,
Inque gredi, ferit extemplo, quae in corpore toto
Per membra, atque artus, animai diffita vis eft:
Et facile’ft fatftu, quoniam conjuncla tenetur.
Inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
Paullatim moles protruditur, atque movetur.
Praeterea, turn rarefcit quoque corpus, et aer,
Scilicet ut debet qui femper mobilis exftat,
Per patefatìa venit, penetratque foramina largus ;
Et difpergitur ad parteis ita quafque minutas
Corporis: hinc igitur rebus fit utrinque duabus,
Corpus uti, ut navis velis, ventoque, feratur.
Nec tamen illud in his rebus mirabile conftat,
Tantula quod tantum corpus corpufcula poffint
Contorquere, et onus totum convertere noftrum.
Quippe etenim ventus fubtili corpore tenuis
Trudit agens magnam magno molimine navim;
Et manus una regit quantovis impete euntem,
Atque gubernaclum contorquet quolibet unum :
Multaque per trochleas, et tympana pondere magno
Commovet, atque levi fuftollit machina nifu.
Nunc quibus ille modis fomnus per membra quietem
Inriget,
Inriget, atque animi curas e pe<ftore folvat ;
Suavidicis potius, quam multis verfibus, edam:
Parvus ut eft cycni melior canor, ille gruum quam
Clamor, in setheriis difperfus nubibus Auftri.
Tu mihi da tenueis aureis, animumque fagacem,
Ne fieri negites, quae dicam poife ; retroque'
Vera repulfanti difcedas pecftore dicfta:
Tutemet in culpa quom fis, ne cernere poffis.
Principio fomnus fit, ubi eft diftrafta per artus
Vis animae, partimque foras ejecta recelfit,
Et partim contrufa magis conceifit in altum :
Diifolvuntur enim turn demum membra, fluuntque.
Nam dubium non eft, animai quin opera fit
Senfus hie in nobis, quern cum fopor impedit effe,
Turn nobis animamperturbatam effe putandum’ft,
Ejeéìamque foras ; non omnem ; namque jaceret
.¿Eterno corpus perfufum frigore lethi :
Quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
In membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
Unde reconflari fenfus per membra repente
Poffit, ut ex igni caeco confurgere fiamma.
Sed quibus haec rebus novitas confletur, et unde
Perturbari anima, et corpus languefcere poffit,
Expediam: tu fac ne vends verba profundam.
Principio, externa corpus de parte neceffum’ft,
Aeriis quoniam vicinum tangitur auris,
Tundier, atque ejus crebro pulfarier i<ftu.
X 2 Prop