Diffugiant ; quia nimirum facile omnia circum
Conlaxat, rareque facit lateramina vafis,
Adveniens calor ejus ut iniinuatur in ipfum, et
Mobiliter folvens differt primordia vini :
Quod folis vapor aetatem non pofle videtur
Efficere, ufqueadeo pollens fervore corufco :
Tanto mobilior vis, et dominantior hsec eft.
Nunc ea quo pa<fto gignantur, et impete tanto
Fiant, ut polfint i<ftu difcludere turreis,
Difturbare domos, avellere tigna, trabeifque,
Et monumenta virum demoliri, atque ciere,
Exanimare homines, pecudes profternere paffim:
Caetera de genere hoc qua vi facere omnia polfint,
Expediam, neque te in promilfis plura morabor.
Fulmina gignier e craffis, alteque putandum’ll
Nubibus exftruftis ; nam coelo nulla fereno,
Nec leviter deniis mittuntur nubibus unquam.
Nam dubio procul hoc fieri manifefta docet res,
Ouod tunc per totum concrefcunt aera nubes
Undique, uti tenebras omneis Acherunta reamur
Liquilfe, et magnas cceli complelfe cavernas :
Ufqueadeo tetra nimborum noéte coorta
Impendent atrae formidinis ora fuperne,
Cum commoliri tempeftas fulmina coeptat.
Praeterea, perfaepe niger quoque per mare nimbus,
Ut picis e coelo demilfum flumen, in undas
Sic cadit, et fertur tenebris procul, et trahit atram
Fulminibus
Fulminibus gravidam tempeftatem, atque procellis,
Ignibus, ac yentis cumprimis ipfe repletus:
In terra quoque ut horrefcant, ac teita requirant.
Sic igitur fupera noftrum caput elfe putandum ’ft
Tempeftatem altam: neque enim caligine tanta
Obruerent terras, nifi inaedificata fuperne
Multa forent multis exemto nubila foie :
Nec tanto polfent haec terras opprimere imbri,
Flumina abundare ut facerent, campofque fiatare,
Si non exftrudis foret alte nubibus aether.
His igitur ventis, atque ignibus omnia plena
Sunt; ideo paffim fremitus, et fulgura fiunt:
Quippe etenim fupera docui, permulta vaporis
Semina habere cavas nubeis ; et multa necefle’ft
Concipere ex folis radiis, ardoreque eorum.
Hie ubi ventus eas idem qui cogit in unum
Forte locum quemvis, expreffit multa vaporis
Semina, feque fimul cum eo commifcuit igni :
Infinuatus ibi vortex verfatur in alto,
Et calidis acuit fulmen fornaci bus intus.
Nam duplici ratione accenditur; ipfe fua nam
Mobilitate calefcit, et e contagibus ignis.
Inde ubi percaluit vis venti, vel gravis ignis,
Impetus inceffit : maturum turn quali fulmen
Perfcindit fubito nubem, ferturque corufcis
Omnia luminibus luftrans loca percitus ardor :
Quern gravis infequitur fonitus, difplofa repente
H h 2 Oppri