Aeris haud poflunt aeque rem quamque morari :
Sed cidus cedunt gravioribus exfuperata.
At contra nulli de nulla parte, neque ullo
Tempore, Inane poteft vacuum fubfiftere reii,
Quin, fua quod natura petit, concedere pergat.
Omnia quapropter debent per Inane quietum
jEque ponderibus non aequis concita ferri.
Haud igitur poterunt levioribus incidere unquam
Ex fupero graviora; neque idus gignere per fe,
Qui varient motus, per quos natura genat res.
Quare etiam atque etiam paullum clinare neceffe’ft
Corpora, nec plus quam minimum: ne fingere motus
Oliquos videamur, et id res vera refutet.
Namque hoc in promptu, manifeftumque effe videmus ;
Pondera, quantum in fe’ft, non poife obliqua meare,
Ex fupero cum praecipitant : quod cernere poffis.
Sed nihil omnino reda regione viai
Declinare, quis eft, qui poifit cernere, fefe?
Denique fi femper motus conneditur omnis,
Et vetere exoritur femper novus ordine certo ;
Nec declinando faciunt primordia motus
Principium quoddam, quod fati foedera rumpat;
Ex infinito ne caufam caufa fequatur:
Libera per terras unde haec animandbus extat,
Unde eft haec (inquam) fads avolfa voluntas,
Per quam progredimur, quo ducit quemque voluptas?
Declinamus item motus, nec tempore certo,
Nec
Nec regione loci certa, fed ubi ip fa tulit mens.
Nam dubio procul his rebus fua cuique voluntas
Principium dat ; et hinc motus per membra rigantur.
Nonne vides etiam, patefadis tempore pundo
Carceribus, non poife tamen prorumpere equorum
Vim cupidam tam defubito, quam mens avetipfa?
Omnis enim totum per corpus materiai
Copia conquiri debet, concita per artus
Omneis, ut ftudium mentis connexa fequatur.
Ut videas initium motus a corde creari ;
Ex animique voluntate id procedere primum :
Inde dari porro per totum corpus, et artus.
Nec fimile’ft, ut cum impulfi procedimus idu,
Viribus alterius magnis, magnoque coadu ;
Nam turn materiam totius corporis omnem
Perfpicuu’ft, nobis invitis, ire, rapique,
Donicum earn refraenavit per membra voluntas.
Jamne vides igitur, quamquam vis extera multos
Pellit, et invitos eogit procedere faepe,
Praecipiteifque rapit ; tamen effe in pedore noftro
Quiddam, quod contra pugnare, obftareque poffit;
Cujus ad arbitrium quoque copia materiai
Cogitur interdum fledi per membra, per artus ;
Et projeda refraenatur, retroque refidit?
Quare in feminibus quoque idem fateare neceffe’ft,
Effe aliam praeter plagas, et pondera caufam
Motibus, unde haec eft nobis innata poteftas:
De