76 r. L U C R E T I I
Non alia longe ratione, atque arida ligna
Explicat in flammas, et in igneis omnia verfat.
Jamne vides igitur, magni primordia rerum
Referre in quali fint ordine quæque locata,
Et commifta quibus dent motus, accipiantque ?
Tum porro quidid eft, animum quod percutitipfum?
Quod movet? et varios fenfus expromere cogit,
Ex infenfilibus ne credas fenfile gigni?
Nimirum, lapides, et ligna, et terra quod una
Mifta, tarnen nequeunt vitalem reddere fenfum.
Illud in his igitur foedus meminiffe decebit ;
Non ex omnibus omnino, quæcunque créant res,
Senfilia extemplo, et fenfus me dicere gigni :
Sed magni referre, ea primum quantula confient,
Senfile quæ faciunt, et qua fint prædita forma,
Motibus, ordinibus, pofituris denique quæ fint :
Quarumnil forum in lignis, glebifque videmus.
Et tamen hæc cum funt quali putrefafta per imbreis,
Vermiculos pariunt ; quia corpora materiai
Antiquis ex ordinibus permota nova re,
Conciliantur ita, ut debent ammalia gigni.
Deinde ex fenfilibus cum fenfile polfe creari
Conftituunt, porro ex aliis fentire fuetis ;
Mollia tum faciunt : nam fenfus jungitur omnis
Vifceribus, nervis, venis, quæcunque videmus
Mollia mortali confiftere corpore creta.
Sed tamen efto jam polfe hæc æterna manere:
Nempe
Nempe tamen debent aut fenfum partis habere ;
Aut Umilia totis animalibus effe putari.
At nequeant per fe partes fentire, nec effe:
Namque alium fenfus membrorum refpuit omnium :
Nec manus a nobis potis eft fecreta, neque ulla
Corporis omnino fenfum pars fola tenere.
Linquitur, ut totis animalibus adfimulentur ;
Vitali ut polfint confentire undique fenfu.
Qui poterunt igitur rerum primordia dici,
Et lethi vitare vias, ammalia cum fint,
Atque animalibu fint mortalibus una, eademque?
Quod tamen ut polfint : ab coetu concilioque,
Nil facient, praeter volgum, turbamque animantum :
Scilicet ut nequeant homines, armenta, feraeque
Inter fefe ullam rem gignere conveniendo
Per Veneris res, extra homines, armenta, ferafque.
Quod fi forte fuum dimittunt corpore fenfum,
Atque alium capiunt: quid opus fuit attribuì, quod
Detrahitur? Tum praeterea, (quod fugimus ante,)
Quatìnus in pullos animaleis vertier ova
Cerminus alituum; vermeifque effervere, terram
Intempeftivos cum putror cepit ob imbreis:
Scire licet gigni poffe ex non fenfibu’ fenfus.
Quod fi forte aliquis dicet, duntaxat oriri
Poffe ex non fenfu fenfus, fed mobilitate
Ante aliqua tanquam partum, quam proditur extra r
Huic fatis illud erit planum facere, atque probare,
Non