Nofcere ut hinc poflis, non aequas omnia parteis
Corpora habere ; neque ex aequo fulcire falutem :
Sed magis haec, venti quae funt, calidique vaporis
Semina, curare in membris ut vita moretur.
Eft igitur calor, ac ventus vitalis in ipfo
Corpore, qui nobis moribundos deferit artus.
Quapropter, quoniam ’ft animi natura reperta,
Atque animae, quali pars hominis : redde harmoniai
Nomen ab organico faltu delatum Heliconis ;
Sive aliunde ipli porro traxere ; et in illam
Tranftulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
Quicquid id eft, habeant: Tu caetera percipe dida.
Nunc animum, atque animam dico conjunda teneri
Inter fe, atquè unam naturam conficere ex fe :
Sed caput effe quali, et dominari in corpore toto
Conlilium, quod nos animum, mentemque vocamus :
Idque lìtum media regione in pedoris haeret.
Hic exfultat enim pavor, ac metus ; haec loca circum
Laetitiae mulcent ; hic ergo mens animufque ’ft.
Caetera pars animae per totum diffita corpus
Paret; et ad numen mentis, momenque movetur:
Idque fibi folum per fe fapit, et fibi gaudet : -
Cum neque res animam, neque corpus commovétulla.
Et quali, cum caput aut oculus, tentante dolore,
Laeditur in nobis, non omni concruciamur
Corpore : lie animus nonnunquam laeditur ipfe,
Laetitiaque viget ; cum caetera pars animai
Per
Per membra, atque artus nulla novitate cietur.
Verum ubi vehementi magis eft commota metu mens,
Confentire animam totam per membra videmus:
Sudores itaque, et pallorem exiftere toto
Corpore ; et infringi linguam; vocemque aboriri ;
Caligare oculos ; fonere aureis ; fuccidere artus.
Denique concidere ex animi terrore videmus
Saepe homines : facile ut quivis hinc nofcere poffit,
Effe animam cum animo conjundam ; quae cum animi vi
Percuffa’ft, exin corpus propellit, et icit.
Haec eadem ratio naturam animi, atque animai
Corpoream docet effe : ubi enim propellere membra;
Conripere ex fomno corpus ; mutareque voltum ;
Atque hominem totum regere ac verfare videtur:
(Quorum nil fieri fine tadu pofle videmus ;
Nec tadum porro fine corpore:) nonne fatendum ’ft
Corporea natura animum conftare, animamque?
Praeterea pariter fungi cum corpore; et una
Confentire animum nobis in corpore cernis.
Si minus offendit vitam vis horrida teli,
Oflibus ac nervis difclufis'intus adada ;
Attamen infequitur languor; temeque petitus
Suavis; et in terra mentis qui gignitur aeftus ;
Interdumque quali exfurgendi incerta voluntas.
Ergo corpoream naturam animi effe neceffe ’ft :
Corporeis quoniam telis, iduque laborat.
Is tibi nunc animus quali fit corpore ; et unde
Con