Percipe: namque ipfa de re nunc dicere conor.
Principio hoc dico, quod dixi faepe quoque ante,
In terra cujufque modi rerum effe figuras :
Multa, homini quae funt vitalia : multaque morbos
Incutere, et mortem quae poffmt accelerare :
Et magis effe aliis alias animantibus aptas
Res ad vitai rationem, offendimus ante,
Propter diffimilem naturam, diffimileifque
Texturas inter fefe, primafque figuras:
Multa meant inimica per aureis, multa per ipfas
Infinuant nareis infetta atque afpera odore :
Nec funt multa parum tatffu vitanda, nec autem
Afpecffu fugienda, faporeque triftia quae fint.
Deinde videre licet quam multae fint homini res
Acriter infefto fenfu, fpurcaeque, gravefque.
Arboribus primum certis gravis umbra tributa’ft,
Ufqueadeo, capitis faciant ut faepe dolores,
Si quis eas fubter jacuit proftratus in herbis.
Eft etiam in magnis-Heliconis .montibus arbos
Floris odore hominem tetro confueta necare.
Scilicet haec ideo terris ex omnia furgunt
Multa modis multis multarum femina rerum,
Ouod permifta gerit tellus, difcretaque tradit.
Nofffurnumque recens extincffum lumen, ubi acri
Nidore offendit nareis confopit ibidem,
Dejicere ut pronos qui morbus faepe fuevit.
Caftoreoque gravi mulier fopita recumbit,
Et manibus nitidum teneris opus effluii eii,
Tempore eo fi odorata’ft, quo menftrua folvit.
Multaque praeterea languentia membra per artus
Solvunt,' atque animam labefaélant fedibus intus.
Denique, fi in calidis etiam cunéìere lavacris,
Plenior et folio in fueris ferventis aquai :
Quam facile in medio fit uti des faepe ruinas?
Carbonumque gravis vis, atque odor infinuatur
Quam facile in cerebrum, nifi aquam praecepimus ante?
At cum membra hominis percepit fervida febris,
Tum fit odor vini plagae maéìabilis inftar.
Nonne vides etiam terrà quoque fulfur in ipfa
Gignier? et tetro concrefcere odore bitumen?
Denique ubi argenti venasj aurique fequuntur,
Terrai penitus fcrutantes abdita ferro:
Qualeis exfpirat fcaptefula fubter odores?
Quidve mali fit ut exhalent aurata metalla ?
Quas hominum reddunt facies? qualeifque colores?
Nonne vides, audifve perire in tempore parvo
Quam foleant, et quam vitai copia defit,
Quos opere in tali cohibet vis magna? neceffe’ft
Hos igitur tellus omneis exaeftuet aeftus,
Expiretque foras in aperta, promptaque coeli.
Sic et Averna loca alitibus fummittere debent
Mortiferam vim, de terra quse furgit in auras, *
Ut fpatium coeli quadam de parte venenet;
Qpo fimul ac primum pennis delata fit ales,
Impediatur