Omnibus effe igitur totas dicemus in illis
Particulis animas ? at ea ratione fequetur,
Unam animantem animas habuiffe in corpore multas.
Ergo divifa’ft ea, quæ fuit una iimul cum
Corpore: qua propter mortale utrumque putandum ’il;
In multas quoniam parteis difcinditur æque.
Præterea-, fi immortalis natura animai
Confiât; et in corpus nafcentibus infinuatur :
Cur fuper anteaélam ætatem meminiife nequimus?
Nec veiligia geitarum rerum ulla tenemus ?
Nam fi tantopere ’ft animi mutata poteilas,
Omnis ut aélarum exciderit retinentia rerum:
Non (ut opinor) id ab letho jam longiter errat.
Quapropter fateare neceffe ’fi, quæ fuit ante,
Interiiife : et quæ nunc eit, nunc effe creatam.
Præterea, fi jam perfeéto corpore nobis
Inferri folita’ft animi vivata poteftas,
Tum cum gignimur, et -vitæ cum limen inimus :
Haud ita conveniebat, uti cum corpore, et una
Cum membris videatur in ipfo fanguine creile :
Sed velut in cavea, per fe fibi vivere folam
Convenit; ut fenfu corpus tamen afiluat omne.
Quare etiam atque etiam nec originis effe putandum’ft
Experteis animas; nec lethi lege folutas.
Nam neque tantopere adne&i potuiffe putandum ’ft
Corporibus noftris extrinfecus infinuatas :
Ouod fieri totum contra manifefta docet res.
Namque
Namque ita connexa’ftper venas, vifcera, nervos,
Offaque ; uti dentes quoque fenfu participentur :
Morbus ut indicat ; et gelidai ftringor aquai ;
Et lapis oppreffus fub dente e frugibus afper.
Nec. tam contextae cum fint, exire videntur
Incolumes poffe ; et falvas exfolvere fefe
Omnibus e nervis, atque offibus, articulifque.
Quod fi forte putas extrinfecus infinuatam
Permanare animam nobis per membra folere ;
Tanto quaeque magis cum corpore fufa peribit.
Quod permanat enim, diffolvitur: interit ergo.
Difpertitur enim per caulas corporis omneis :
Ut cibus in membra atque artus cum diditur omneis,
Difperit ; atque aliam naturam fufficit ex fe.
Sic anima, atque animus quamvis integra recens in
Corpus eunt; tamen in manando diffolvuntur :
Dum quafi per caulas omneis diduntur in artus
Particulae, quibus haec animi natura creatur;
Quae nunc in noftro dominatur corpore, nata
Ex illa, quae tunc peritat partita per artus.
Quapropter neque natali privata videtur
Effe die natura animae; neque funeris expers.
Semina praeterea linquuntur, necne, animai
Corpore in exanimo? quod fi linquuntur,et infunt,
Haud erit, ut merito immortalis poflit haberi :
Partibus amiifis quoniam libata receflit.
Sin ita finceris membris ablata profugit,
P Ut