Officere, atque obftare, id in omni tempore adeffet
Omnibus : haud igitur quidquam procedere poffet,
Principium quoniam cedendi nulla daret res.
At nunc per maria, ac terras, fublimaque cceli,
Multa modis multis varia ratione moveri
Cernimus ante oculos ; quae, fi non eilet inane,
Non tam follici to motu privata carerent ;
Quam genita omnino nulla ratione fuiffent :
Undique Materies quoniam ilipata quieffet.
Praeterea quamvis folidae res effe putentur,
Hinc tamen effe licet raro cum corpore cernas :
In faxis, ac fpeluncis permanat Aquarum
Liquidus humor, et uberibus flent omnia guttis
Diffupat in corpus fefe cibus omne animantum :
Crefcunt arbufta, et foetus in tempore fundunt,
Quod cibus in totas ufque ab radicibus imis
Per truncos, ac per ramos diffunditur Omneis :
Inter fepta meant voces, et claufa domorum
Tranfvolitant : rigidum permanat frigus ad offa.
Quod, nifi iN A N iA f i n t , qua poffent corpora quaeque
Tranfire, haud ulla fieri ratione videres.
Denique cur alias aliis praeftare videmus
Pondere res rebus, nihilo majore figura?
Nam,, fi tantundem’ft in lanae glomere, quantum
Corporis in plumbo’ft, tantundem pendere par eft ;
Corporis officium eft quoniam premere omnia deorfum :
Contra autem natura manet fine pondere in a n is.
Ergo quod magnum’ft aeque, leviufque videtur,
Nimirum plus.effe fibi declarat i n a n i s .
At contra gravius plus in fe c o r p o r i s effe
Dedicat, et multo v a c u i minus intus habere.
Eft igitur nimirum id, quod ratione fagaci
Quaerimus, admiftum rebus, quod inane vocamus.
Illud in his rebus, te ne deducere vero
Poffit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.
Cedere fquamigeris latices nitentibus aiunt,
Et liquidas aperire vias ; quia poft loca pifces
Linquant, quo poffint cedentes confluere undae :
Sic alias quoque res inter fe poffe moveri,
Et mutare locum ; quamvis fint omnia plena.
Scilicet id falfa totum ratione receptum’ft.
Nam quo fquamigeri poterunt procedere tandem,
Ni fpatium dederint latices? concedere porro
Quo poterunt undae, cum pifces ire nequibunt?
Aut igitur motu privandum’ft corpora quaeque ;
Aut effe admiftum dicendu’ft rebus i n a n e ;
Unde initum primum capiat res quaeque movendi.
Poliremo duo de concurfu corpora lata
Si cita diffiliant ; nempe aer omne neceffe’ft,
Inter c o r p o r a q u o d f u v a t, p o f f id a t i n a n e .
Is porro, quamvis circum celerantibus auris
Confluat, haud poterit tamen uno tempore totum
Compleri fpatium : nam primum quemque neceffe’ft
Occupet ille locum, deinde omnia poffideantur.
Quod