Sed dum abeft, quod avemus* id exfuperare videtur
Caetera: poft aliud, cum contigit illud, avemus ;
Et litis aequa tenet vitai Temper hianteis :
Pofteraque in dubio’ft fortunam quam vehat aetas ;
Quidve ferat nobis cafus ; quive exitus inftet.
Nec prorfum, vitam ducendo, demimus hilum
Tempore de mortis ; nec delibrare valemus,
Quo minus effe diu poffìmus morte peremti.
Proinde licet quotvis vivendo condere fascia;
Mors aeterna tarnen nihilo minus illa manebit:
Nec minus ille diu jam non erit, ex hodierno
Lumine qui finem vitai fecit ; et ille,'
Menfibus, atque annis qui multis occidit ante.
T I T I
LUCRETII CARI
D E
R E R UM .
L I B E R IV.
A V IA Pieridum peragro loca, nullius ante
^ Trita folo; juvat Íntegros accedere fonteis;
Atque haurire : juvatque novos decerpere flores,
Infignemque meo capiti petere inde coronam,
Unde prius nulli velarint tempora Mufae.
Primum quod magnis doceo de rebus ; et anflis
Relligionum ánimos nodis exfolvere pergo :
Deinde, quod obfcura de re tam lucida pango
Carmina, Mufaeo contingens cumfta lepore.
Id quoque enim non ab nulla ratione videtur.
Nam veluti, pueris abfinthia tetra medentes
Cum dare conantur; prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci, flavoque liquore,
Ut puerorum aetas impróvida ludificetur
Labroram tenus ; interea perpotet amarum
Abfinthl laticem, deceptaque non capiatur;
R Sed