earn non pro aure Blattae habere. Ad quam sententiam stabiliendam
haec praeterea ab eo afferuntur '• I* abricani eius membranae .cumqu©
cerebro conrunctionem vix aliam, quam ad audiendum utilitatem habere
posse. Fabricam buius auris porro talem esse, qualis in insectis, cm-
staceis maxime cognatis, at corporis excultione inferioribus, exspectari
potuerit, Aurem praeterea banc eodem quo in cancris loco i. e. pone
antennas collocatam esse. Denique Blattas in eorum insectorum nu-
mero esse, quae auditus acumine prae caeteris excellant, ideoque organon
auditus in his facilius quam in aliis detegi potuisse. Cui quidem
description! imagines cerebri capitisque Blattae, rem bene illustrantes,
addidit. 4 5 *)
R amdohrus s) aurem apis ita descripsit:
„Mandibulae cylindri cavi sunt, super quorum extremitatem ex-
ternam membrana satis crassa expansa est. Super mediam membranam
crista cornea eminens transcendit, impediens, ne membrana mandu-
cando laedatur. Quod ut intelligatur, imagines a Reaumuro exhibitae
inspiciendae sunt. (Reaumur Ins. Tom. V. p. 1. pi. 25. fig.,7. a c.)
Ante internam mandibularum aperturam bulla ovalis longitudine man-
dibulas aequans, ambitu superans, - extollitur , quae a membrana tam
elastica format-nr, ut dilacerata quoque pristinam formam recuperet.
Quae quidem membrana, quae ipsa quidem pellucida est, at in super-
ficie interna a massa non pellucida obducitur, liquoris pellucidi paulu-
lum flavescentis, aqua le'vioris, guttulam continet, caeterum vero nus-
piam aperta est, at parte inferiori, quae mandibulae cavitate conti -
netur, parietes mandibulae vestit. Nervus auditorius supra, ubi de
organo odoratus sermo fuit, descriptus est. Ramis enim ad muscu-
los mandibulae editis, nervus ille paulo tenuior ad membranam ovalem
accedit, et edito ramulo, superficiei externae buius membranae desti-
nato, prope membranam ovalem in ipsam mandibulae cavitatem intrat,
4) L. L. Tab. V. Fig. 1 — 3.
5) Magazin der Gesellschaft naturforschender Freunde zu Berlin, pag. 389. v. Xahrgang 1811.
ubi in quatuor rirnios divisus membranam auditoriam sine dubio perforât.
Intra membranam ovalem enim ramos nervorum incurvos de-
prehendi, quos nonnunquam etiam intra mandibulae cavitatem ita
finiri observavi, ut, condyli in formam intumescentes, basi inferiori
membranae ovalis applicarentur. “
Quae quidem observationes iam ab aliis, insectorum anatomia satis
peritis, aut probandae aut refellendae, et cum his alia insectorum
genera comparanda sunt. Cum enim propter organi eius in tam parvis
animalibus subtilitatem et parvitatem errores baud facile evitentur
nullo modo, nisi similitudine eiUsdem organi maxima in pluribus insectorum
generibus inventa, diversitateque in insectis aqua vitam de-
gentibus cognita, de vera organi auditus praesentia certiores fieri
possumus.
Sententiae Cari7), in gryllo membranam, in articulo antennae
capiti affixae expansam, ad recipiendos tremores aéris haud incptam
videri, itaque hanc membranam, motu antennae vel intendendam vel.
relaxandam, in insectis pro auditus sede fortasse haberi posse, expérimenta
Scbelveri et Lehmanni 8) obstant, qui gryllorum antennas salvo
auditu absciderunt.
7) Lehrbuch cler Zootomie.- Leipzig 1818. p. 65.
8) Blumenbach Handbuch der vergleichenden Anatomie. Goettingen 1805. pag. -379.