fi) anterior, minor, per canalem sibi proprium ad ampullam
canalis membranacei anterioris ducitur.
Omnes hi nervi foraminula, per quae e eranii cavitate in vesti-
bulum cartilagineum intrant, ita expient, ut vestibulo cartilagineo nulla
communicatio cum eranii cavitate sit.
N e r vu s a u d i t o r iu s a c c e s sor ius .
Inter nervum auditorium et' vagum alius nervus, plerumque cum
faciali comparatus, orrginem habet, qui per canalem sibi proprium,
inter ampullam canalis cartilaginei posterioris et vestibulum cartilagineum
situm, e cranio exit. Postquàm lilum tenuissimum a nervo au-
ditorio accepit, ramum satis magnrnn ampullae canalis seinicirc. membranacei
posterioris suppeditàt.
Nervi vestibuli molles sunt, et in superficie eius inferiori diffluer®
videntur, nervi ampullarum duri sunt, ampullam perforant, et in plica
semilunari, in cavitate ampullae prominente, finiuntur.
Nervi auditorii Raiae Torpedinis'liac re quidem iisdem nervis
Raiae Aquilae similes sunt, quod nervus auditorius, radici posteriori
nervi trigemini adhaeret, sed salvo trigemino separari et ad cerebrum
usque investigari potest. Diflerunt vero eo, quod Raia Torpedo nervo
auditorio accessoriö plane caret. Nervus auditorius enfin, antequam in
vestibulum cartilagineum intrat, paululum intumescit, quo. facto in
duos ramos, anteriorem et posteriorem, finditur. Anterior, simili modo
quo in Raia Aquila, ad loculum anteriorem vestibuli membranacei, ad
ampullam canalis semicircularis membranacei extern! et anterioris dis-
tribuitur. Posterior ramus loculo medio et appendici posteriori vesti-
huli membranacei proprius est, et vero etiam, ramum perlongum ad
ampullam membranäceam posteriorem perductum, edit. Nervo auditorio
accessorio vero, qui in aliis Raiis nervum ad ampullam canalis
semicircularis posterioris mittit, Raiam Torpedincm plane carere, pro-
pterea memorabile est, quia in hoc animali nervus vagus, apparatui
electrico nervös suppeditans, maximus est, et duobus fasciculis, quos
ad cerebrum usque separatim persequi licet, constat.
A u r i s S q u a l i C a r c h a r i a e ,
Fig. 87. et Fig. 88.
Monrous, Scarpa et Cuvierus aurem Squalorum ab aure Raia-
rum haud discrepantem describunt. Quae sententia eatenus vera est,
quod primum labyrinthus membranaceus eodem modo quo in Raiis a
labyrintho cartilagineo, a eranii cavitate plane separata, nullamque cum
eo communionem liabente, includitur: deinde quod labyrinthus hie
cartilagineus aditu in vertice eranii patente, membrana tecto, fenestrae
vestibuli cartilaginei Raiarum respondente, instructus est: denique
quod labyrinthus membranaceus non lapillos, calcareos, duros, ut in
plurimis piscibus, sed frustula cretacea, amyli cohaerentiam habentia,
ut in Raiis continet.
Aliis vero rebus auris Squali Carchariae ab aure Raiarum diver-
sissima est.
Primum enim Squalus Garcharias aditu vestibuli membranacei,
anu auditorio membranaceo externo, liquore calcareo repleto, et ca-
nale, a sinu auditorio externo ad vestibulum membranaeeum descen-
dente, caret. In vertice eranii cartilaginei enim non quatuor ostia
fduae fenestrae vestibuli cartilaginei et duae fenestrae vestibuli membranacei
ad dextram sinistramque aurem pertinentes) inveniuntur, sed
duo tantum ostia ovalia amplissima, membrana obducta, fenestrae vestibuli
membranacei, deprehenduntur. Hac tamen re non omnes Squali
a Raiis differre videntur, cum Monrous (1. 1. pag. 5fi. et Tab. X X \ III.)
easdem partes in Squalo squatina descripserit et delineaverit.
Deinde coniunctio singulorum canalium semicircularium mem-
branaceorum cum singulis et cum vestibulo membranaceo plane
alia quam in Raiis eique similis est, quae in plurimis piscibus osseis
locum habet. Etenim canales semicirculares membranacei Raiarum a
vestibulo membranaceo, quocum per duos angustissimos canaliculos co-
haerent, plane fere separati sunt, cum iidem canales Squalorum ut in
aliis piscibus in vestibulum membranaeeum amplis ostiis hient. Idcirco
canalis semicircularis membranaceus anterior et posterior Raiarum duo