HISTORIA LITERARI A .
A u r i s Ç a n c r o r u m .
Cancros auditus sensu praeditos esse, veteres haud fngiebat. Testis
est Aelianus, qui haec de Paguris capiendis: 49) „Paguros musicae ille-
cebrae machinatione piscatores capiunt. His enim in latibula abditis,
illi modulari incipiunt instrumente quod photingium nominant, quod
cum audiverint paguri, statim tanquam amatorio quodam ad exeun-
dum non modo inducuntur e latebra, vemm etiam voluptate allecti
extra mare egrediuntur: hi quidem rétro ad tibiam canentes cedunt,'-
illi autem sequentes in arido comprehenduntur.“ Quae Aeliani narra-
tio etsi pro traiectione veritatis habenda est, hoc tamen certissime probat,
veteres cognovisse, paguros auditu praeprimis acuto instructos esse.
Postquam in Cancro Maenas auditus organon a Fabricio *°) de-
scriptum et delineatum erat, idem a Minasio il 51), cuius tamen scripta
non ipse legi, sed ex eo tantum, quod a Cavolinio 52 53) et Scarpa ” ) inde
relatum est, cognovi, probatum est. Piscatores nimirum Minasio teste
cancros noctu in maris placidi littore versantes facibus obstupefaciunt,
oculosque luminis splendore ita praestringunt, ut cancri non effugere
conantes facile capiantur. Rumore vero exorto cancri in undas se re-
49) Aeliani de natura animalium libri XVII. ed. I. G. Schneiden Lips. 1784. Lib. VI. cap. 31.
50) Fabricii bac de re librura, quern Scarpa Nov. Act. Ilafniensibus 1788- conlineri dicit. ne-
que ibi invenire neque alio modo mihi comparare potui.
51) Minasi su li timpanetli dell’ udito del granchio paguro. Napoli 1775. pag. 21.
52) Philipp Cavolitiis Abhandlung über die Erzeugung der Fische und Krebse, aus d. Ital. von
Zimmermann. Berlin 1792. pag. 133.
53) Scarpa de auditu et olfactu, Xicini 1789. pag. 5.
cipiunt. Item Minasius pagurum, praedae intentum, fragore e longin-
quo appropinquante, praedam dimittere et trepidantem recedere obser-
vavit. Porro paguros, e vase in quo collocati erant effugere conantes,
repente tintinnabuli sonum percipientes quasi attentos quiescere
vidit.
Nova nonnulla, sed, ut mihi videtur, non satis adhuc probata
S4) Cavolini de auris phalangii ..structura . addidit. Non enim solum
eminentias illas duas osseas, lineam circa dimidiam prominentes,
ostio, disco membranaceo clauso, instructas, aqua caeterum intus re-
pletas, descripsit, sed etiam ossicula duo auditoria, cum disco membranaceo,
aperturam auris externam claudente, coniuncta, inveniri as-
serit, quae disco tanquam basi ita adhaereant, ut una cum eo stapedi
recte comparentur. Quid quod effracto cranio motus harum partium
convulsivos et musculos duos tympano proprios observavit! Nervus,
quem in tympanum intrare dicit, non vere nervus auditorius est, sed
nervus antennae maioris, a quo ramulus tantum tenuissimus, oculis vix
prehendendus, ad tympanum derivatur. Sed multa eorum non satis
distincte descripta, ab aliis anatomicis haud probata sunt, si Compa-
rettium exceperis, qui et ipse de ossiculo auditorio cancrorum, alio tamen
modo formato, loquitur.
Perlegenti tamen mihi id quod C om p a re ttiu s *') de aüre astaci
fluviatilis et cancri hastati exposuit, comparantiqüe eiusdem libri figuras
tabulae tertiae, quae organon auditus „cancri vulgaris latipedis“
(Fig. XXVI. et XXVII.) et astaci fluviatilis reddunt (Fig. XXVIII.) ne
cognovisse quidem auctor ille organon auditus verum videtur. Figura
XXVIII. partem capitis astaci ita conspectui offert, ut eminentiae mam-
millares, organi auditus sedes, ne conspici quidem possint, caput enim
a parte dorsali effractum est. Aditus vero ad eminentias mammilla-
54) Memoria sulla generazione deiPesci e dei Granchi, di Filippo Cavolini. Napoli 1780. 4.
übers, v. Zimmermann. Berlin 1792. p. 183. et 134.
55) Andreae Comparelli observationes anatomicae de aure interna comparata. Patavii 1739.
4. p. 306—308. et Tab. DL Fig. 26. 27. et 28.