ni.
ÀVRIS PISCrVM VESTIBVLO CARTILAGINEO ET
CANALIBVS SEMICIRCVLARIBYS CARTILAGINEIS,
A CRANII CAVITATE SEPARATIS, LABYRINTHYM
MEMBRANACEVM INCLYDENTIBYS,
PRAEDITORYM.
A u r i s R a i a e.
S i t u s.
In utroque latere partis posterioris cranii cartilaginei protuberantia,
organi auditus sedes, ariimadvertitur. Cranium non pluribus cartilagi-
nibus constat, sed una, itaque haec quoque protuberantia a' reliquo
cranio non separata est. In massa cartilaginea huius protuberantiae
vestibuli et canalium semicircularium cavitates ita insculptae sunt, u t
ii s n u lla cnm c r a n ii c a v ita te com mun ica tio sit. Quo quidem
organi auditus situ separate Raiae et Squali prae reliquis piscibus maxime
excelhftit.
A cl i t u s e x t e r n i.
Fovea quaedam, quae in media regione occipitali cranii conspi-
cjtur, atque cute nunc crassa, dura, et spinosa, (ut in R. Mîraleto et
R. Clavata) nunc laevi tegitur (ut in R. Aquila et R. Torpedine) q u a tu
o r a p e r tu ra s , quarum duae ad dextram, duae ad sinistram aurem
pertinent, includit.
F e n e s t r a v e s t i b u l i c a r t i la g in e i .
Fig. 74, 8. Fig. 75, 5, Fig. 72, 3. Fig, 74, 1. Fig. 78. 4.
Unaquaeque posterior, quae tenui membrana clauditur, in ve-
stibulum cartilagineum, nequaquam vero in vestibulum membranosum,
seu alveum communem, perducit.
In R. Torpedine haec apertura admodum parva et rotunda, in
reliquis Raiis per ampla et ovalis est. . Ex anatome comparata Repti-
lium apparebit, hoc ostium, quod Scarpa pro fenestra ovali habuit,
rectius cum fen e s t ra ro tu n d a comparari.
.Non dubitari potest, aquae tremores per cutim ad membranam
fenestrae rotundae propagari, atque hinc ad aquam, vestibulum et ca-
nales semicirculares cartilagineos replentem, deferri. Neque tamen cutis
externa huic soni progressui multum favere videtur.
Ad ambitum enim huius aperturae non affixa est, a qua potius
tela cellulosa sat multa separatur. Nec vero etiam cutis eo loco, quo
fenestram rotundam tegit, semper tenuior est, aut spinis caret, quod
Scarpa in R. Clavata observari dicit.
F e n e s t r a v e s t ib u l i membrc in ac e i. S in u s a u d i t o r iu s
e x t em u s .
Fig. 74, 5—7. Fig. 75, 3, 4. Fig. 75, 16 — 19. Fig. 78, 2, 8. Fig. 85.
A p e r tu ra e duae an te r io re s fen e s tra e o v a li compatandae
sunt. Inter aperturas enim et cutim externam duosacci, membranacei,
sibi maxime vicini, aut, ut in R. Torpedine, parte interna invicenj
adeo concreti, collocati sunt, quorum quisque sinum includit, qui
can a le , per fenestram ovalem descendente, in v e s tib u lum memb
ran a ceum sui lateris patefactus est. Sinus et canalis hie Iiquore
albido calcareo plane repletus est, qui ealeem carbonicam eiusdem
generis continet, qua frustuli illi calcarei, vestibulo membranaceo in-
clusi, constant. Siccato enim hoc Iiquore magna calcis copia residua
remanet. ...................