cranium (ut in cartilagineis piscibus) collocatio, nervorumque denique
origines, iam ante; Scarpam satis accurate Cognita erant.
Quemadmadum enim secundum meas observationes dubitare licet,
num nervus auditorius recte a Scarpa pro rämo trigemini ; habeatur; ita
observationi quoque eius repugnandum mihi erat, canales semicirculares
Raiarum, nullam nisi per telam cellulosam cum sacco cohaerentiam et
communicationem habere, cum duo ductus (a Monroo iam exparte descriptif
utramque partem coniungant.
C omp a r e t t ii I07f de aure animalium liber, cui idem annus, quam
operi a Scarpa hac de re edito subscriptus est, serius quam Scarpae
liber in lucem prodiisse dicitur. Praeterea vero aliis quoque de causis
praestantissimo Scarpae operi longe postponendus est. In iis , quae ad
rem maxime pertinent saépe ; brevier, quae non pertinent löngior est.
Cum enim ex observationum multitudine non id, qpod in quaque re
verum est elegerit, sed singulas sectiones curiôse et late, iudicio suo
saepe non interposito, enarraverit, observationum explicatio nimia am-
plitudine et obscuritate laborat. Figurae aeri incisae rudes sunt, ne-
que. descriptiones satis clare illustrant. Caetenim Comparetti, quam vis
multo plura piscium genera quam Scarpa dissecans, nihil memoratu
dignum tarnen, quod ab illo praetérmissum sit, addidit, si hoc unum
exceperis, quod in vestibulo membranaceo Cyprini Carpionis appendi-
cem coecam descripsit et delineavit " 8). Haec appendix coeca sinus au-
ditorii imparis a me iuventi finis est. Sed haec quoque observatio, tarn
Obiter facta et relata est, ut nullus anatomicus post Comparettium ad
hune locum denuo examinandum adductus fuerit.
C u v ie ru s I0S) in praestantissimo opéré de anatomia comparata
auris piscium fabricam multa ab aliis inventa sectionibus combrobando,
nonnulla quoque pleniori luce collocando apte explicuit. Ultimum ner-
107) Observationes anatomicae de auri interna comparata. Batav. 1789. 4.
108) L. L. pag. 271. Tab. III. Fig. 23. c.
109) Vorlesungen über vergleichende Anatomie von G. Cuvier übersetzt und mit Anmerkungen
vermehrt von J. F. Meckel. Leipzig 1809.
vorum auditoriorum in lapillo maiori Cyprini Carpionis fmern aceurg-
tius quam alii anatomici descripsit. Tetrodontem Molam sacco et la-
pillis carere' primus docuit,
NonnuHa tarnen, quae in Raiis de canalium semicircularium mem-
branaceorum coniunctione .cum vestibulo membranaceo et inter se^ex-
posuit, tam Scairpae quam meis observationibus repugnant, v. c. canales
semicirculares membranaceos Raiae'altero fine a vestibulo membranaceo
seu. sacco massa calcarea repleto exire, altero ad eum saccum redire,
ibique.aperiri.
Pohlihs IId) cogriitionem de‘ fabriek auris piscium hac re auxit,
quod primum invenit Petromyzontem marimum vestibulo cartilagineo a
cranio* separato, vestibulum membranaceum includente, instructum esse,
catialibus semicircularibus vero et lapillis plané carere. Óstia quaedam
in occipite Cq]jiLidîs fossilis ab eo inventa et pro auditu externo vesti-
buli membranacei habita, non in vestibuli sed crann cavitatem perdu-
cunt , quod supra a me luculentius expositum est.
O b s e r v a t io n e s no vae , (£mb it s c o gm t io .(til? is jozsciiun
a me au c ta est.
1. Petromyzontes fluviatiles aeque atque marini vestibulo cartilagineo
a .cavitate cranii separato praediti sunt, canalibus vero semicircularibus
tam cartilagineis quam membranaceis, lapillis vestibulo aut
sacco inclusis, adituque auris externo plane carent. Vestibulum
eorum membranaceum in plures cellas divisum est. Pag. 15.
2. In pluribus piscium osseorum et potissimum abdominalium generibus
vesica natatoria certo modo cum aure interna coniungitur, et mem-
branae tympani utilitatem affert. Pag. 40.
110) Expositio generalis anatomica organi audilus per classes animalium, accedunt quinejue
tabulae lithographicae auctore Pohl. Vindobonae 1818- Pag-8. et 9.