vissimus in dextra sinistraquc parte utrumque ganglion coniungit, ita-
que annulus nerveus, per cuius :aperturam oesophagus ad abdomen
descendit, componitur. In mârgine anteriori ganglii posterions (a
Cuviero pro vero cerebro habiti) nervus opticus permagnus originem
ducit. A ganglii anterioris (a Cuviero le ganglion en patte d’oie ap-
pellati) margine superiori octo nervi pedum, initio invicem concreti,
incipiunt. A media parte eius ganglii nervi intestinales (nervi vagi)
eduntur. Inter nervum intestinalem ét nervös, pedum cuiusque lateris
nervus auditoiius, minimus et brevissimus exit, et statim per parvum
foramen in vestibulum cartilagineüm et membranaceum intrat. Foramen
per quod pénétrât ita angustum est, ut a tënuissimo hoc nervo
omnino expleatur, itaque vestibulo cartilagineo nulla cum ea cavitate,
qua cerebrum residet, communicatio sit.
Nervus in vestibulum membranaceum iritrans ad eum locum,
quo lapillus hâeret, venire videbatur, cuius vero ' distributionem et ultimum
finem propter exilitatem accuratius describere nequeo. Truncus
nervi auditorii brevissimus est,
Caeterum non dubito, quin ganglion anterius recte pro parte
cerebri habeatur, cum cerebrum animalium inferiorum a gangliis sola
origine vel optici vel auditorii nervi diseernatur.
DE A Y R E PIS CIV M.
Structura auris in variis piscium generibus tarn multiplex est, ut m
hac una classe totidem fere variationes fabricae quot in omnibus rcliquis
animalibus simul, inveniantur. (
Nonnullos enim pisces natura orgäno auditus magis simphci
quam cancros et sepias instruxit, alios magis composito subtilique,
quam amphibia ornavit.
In qua instrumentorum varietate, ut consilia naturae cognosca-
mus, pisces, audiendi ratione affines, a diversis separate, omnes autem
recto ordine complecti necesse est.
Videntur autem omnes in tres classes discedere, quarum
I. prima eos continet, qui canalibus semicircülaribus et lapillis
carent et solo vestibulo membranaceo et cartilagineo, a calva-
xi.3.6 Ccivitätc seiuncto, mstructi sunt.
Ad quam adhuc unum tantum genus, Petromyzontum,
pertinere, reperi.
II. Altera classis magnum numerum eorum piscium complectitur,
quorum vestibulum membranaceum cum tribus canalibus se-
micircularibus et sacco membranaceo coniunctum est, et vel
sua vel sacci cavitate unum aut plures lapillos includit, pio-
prio tarnen vestibulo cartilagineo aut osseo caret. In his cra-
nii cavitas, organon auditus dextri sinistrique lateris una cura