Parti mmirum 'pôstmôn^âmt$M™®38îS7" 'düâïT'plef üinque" 'cavitates
laterales, ab osse temporum et parte laterali ossis occipitis for-
xnatae, vestibulum membranaceum et canales semicirculares recipientes,
et duae basilares, basi -ossis occipitis insculptae, sacco destinatae, ad-
ditae sunt. •
Haud raro cavitates auris laterales et basilares in unam confluunt
e. g. in Esoce Lucio, Gado Lota, Clupea Harengo, Ophidio Barbato,
Muraena Anguilla, caeterisque piscibus, in quibus saccus a vestibulo
non remol us est. . , - s , ■ i'i *- - - • in p : , , a
Cavitates laterales in aliis piscibus omnino patentes a cranii cavo
nullo modo separathe stnît, ut'in Cobitide Fossili, Muräeha Anguilla,
et Ophidio Barbato, in àliis vero uno aùt duobus ostiis cum cranii
cavo communicationem habent. Vnum e. g. in Siluro Glani, duo in
Gado Aiglefino, Clupea. Harengo et Sparo Salpa reperiuntur. In his
piscibus columna ossea, tectum cavitatis lateralis cranii fulciens, ostium
utrumque separat. Circa quam columnam in Sparo Salpa, Gado Aigje-
fro'cT, et Scarpa teste \ in Lophio piscatörio qitôqiie' fcanalis sèmicîrciiïaris
membranaceus externûs,' a cavitate'lateral! Kbete èscfeptuà’,1 * Veftititk • '
Cyprinorum multae specfes cavitate lkterali plane carètitj cüiirs
loco parietes extemi cranii rimis et irnpressiönibus cpiibusdam, 1 veâtibu-
lum membranaceum recipientibus, instructs sunt.
In Esoce Lucio interna ossium cranii tenuissimorum * superficies
crassa cartilaginis lamina obdticitur, quae non solum cavitates
laterales format, sed sola etiam canalès semicirculares cartilagineos
componit.
Caetcrum cavitates laterales, quae sane pro vestibuli ossei rudi-
mento habendae sunt, non, ut GeoffroyI2) observasse sibi visus est,
xnembrana expansa a cranii cavo separantur, sed liberrimum cum eo
commercium habent.
12) Geoffroy’s Abhandlungen von den Gehörwerkzengen des Menschen, der Amphibien
und Fische. Leipzig 1780. pag. 104.
Vestibulum membranaceum riunquam a cavitate laterali, quae
niaiorem partem canalium semicircularium continet, includitur; sed
extra eam in margine ostii positum est.
Cavitates- basilares;, appendicem illam Vestibuli membranacei,
quam saccum appellamus, includentes, parti basilari ossis occipitis insculptae,
plerumque,late in :cranii cavum patent, raro, ut in omnibus
Cyprinis, Siluro Glani, et Cobitide Fossili, basi huius ossis reconditae,
per angüstins ostium cum cranii cavo communicant.
In iis piscibus-,.; quorum saccus pennagnos lapillos continet, basis
ossis occipitis bullae osseae instar turnet/ e. g, in Gadis, Ophidio, Barbato,
Lucio - Perea-/: Sparo. Salpa. i
Raro septum osseum, <|uo dex.tri sacci cavitas a sinistra separe-
tur, abest, hoc enim in solo Ophidio Barbato’, cuius saccus dexter si-
nistrum itangit, animadverti.
. f i Quanquam in Pleuronecte, alterutro latere nante, oculi in uno
latere collocati inveniuntur, ita, ut alter ex orbita exemtus et in buc-
cam translatus sit; aurium tarnen situs respecto sceletö non mutatus
est. Quo fit, ut hie piscis alteram aürem sursum alteram deorsum
vertat. Quod ab aliis in aliis speciebus, a me in Pleuronecte Limanda
observatum est.';
L i q u o r c r a n i u m r e p l e n s.
.. Quemadmodum vestibulum cartilagineum SepiaTum, Raiarum,
Squalorum, ita omne spatium cranii, quod a minimo cerebro relinqui-
tur, tela cellulosa tenuissima, liquorem oleosum aut aquosum conti-
nente, repletur. Liquor oleosus in Gyprino Carpione, in Clupea Ha-
rengo aliisque albus reperitur. Aquosum, iij. Siluro Glani, Esoce Lu-
cio, Muraena Anguilla, Gado Lota, aliisque inveni. Cyprini Cärpio-
nis crartio utrumque liquorum genus continetur. Cerebrum enim ipsum
a liquore pellucido membrana tenui incluso circumdatur, reliquum cranii
spatium liquore albido pingui plenum est.