Verba eius haec sunt: ss) „In parte posteriori occipitis qua cranium
cum canale spinali coniunctum est duo foramina (in magnis pi-
scibus) uno pollice a se distantia, capitis acus magnitudine observan-
tur in canalem amplum seu concham circuli instar curvatam, ducen-
tia. I°°') Utraque concha in infundibuli modum contrahitur, et in
canalem cylindricum, angustum, pro meatu auditorio externo habendum,
in bursam (partim materia alba, glutinosa, non pellucida, partim
materia pellucida et glutinosa repletam) intrantem, continuatur. Materia
haec alba mollis et cretacea est aceto vini addito effervescit et
formam satis regularem habet. Attamen in concha quoque et meatu
auditorio similem materiam vel per meatum excernendam, vel ad im-
pressiones ad fundum auris usque propagandas necessariam, semper in-
Venimus.“ Quae quidem descriptio naturae plane consentanea est,
meisque observationibus comprobatur, hoc tantum excepto, quod sinum
auditorium externum (concham Monroi) minus curvatum, et ostiis mi-
noribus in cute apertum, invenerim.
Eandem meatus et sinus auditorii structuram Monrous in Squalo
Squatina deprehendit I°I), quam mihi in Squalo Carcharia invenire non
contigit. Praeterea in aliis piscibus in Gado Morrhua, in Aiglefino et
Acipensere Sturione meatum auditorium externum recte negavit, au-
remque breviter sed baud mepte descnpsit. Itaque in eo tantum repre—
hendendus est, quod, cum meatum auditorium externum, per fenestram
vestibuli anteriorem intrantem, tam accurate descripserit, fenestram ve-
gtibuli posteriorem a Geolfroeio etHuntero iam descriptam, et postea ac-
curatius a Scarpa indagatam, neglexerit.
Postea, cum hoc Monroi de piscibus opus a Schneidero ,01) in
germanicam linguam transferretur, Gamperus notas permultas addidit,
in quibus acriter in Monroum, meatum auditorium describentem, in-
99) L. L. pag. 47.
100) L. L. Tab. VII. Fig. 1. Fig. 2. Fig. 3. 4. 5. 6. 7. 8.
101) L. L. pag. 50. et Tab. XXXVIII. H.
102) Vergleichung des Baues und der Physiologie der Fische.
vectus est m) , atque quatuor Raiarum et très Squalorum species denuo
secando Monroi errores monstrare conatus est. Nullas enim aperturas
nisi canalium mucum ducentium vidit. Antequam vero haec versio ger-
manica édita erat, Schneiderus epistolam, fini libri hums additam IM),
a Campero accepit, quae profecto descriptionem sinus auditoru externi
et meatus auditorii, quamvis a Campero dentio negati, continebat. Verba
Camperi haec sunt: „Die XXV. mens. Februarii Leuwardenae duas Piaias
marem et foeminam dissecui. Sed in neutra earum externas auris aperturas,
quas Monrous Tab. VII. Fig. 1, 2. et 3- delineavit, invenire contigit.
In utraque Raia cutis integra et non perforata videbatur. Sed
sub hoc loco duos c an a le s , in c a r v o s , membrana n ig r ic a n te
co n s ta n te s , d ep reh en d i, q û ib u s la e s is l iq u o r , la c t i co lo re
e t co n s is ten t ia s im ilis , e fflu x it . S e ta in hos cana le s immis-
sa in v e s t ib u lum sub co rp o re cre ta ceo de scendit. Praeterea
cute quam accuratissime inspecta, aperturas externas a Monroo descri-
ptas tamen non reperi. Die XVII. mens. M^artii Raiam foemineam aliam
inquisivi, idemque quod in illis, sed neutiquam meatus auditorios ex-
ternos, ne oculo armato quidem, inveni. “
Sed hic canalis, liquore calcareo albo turgidus, cum cavitate vestibuli
membranacei communicans, meatus auditorius et concha Monroi
est. Igitur Camperus omnia a Monroo descripta vidit, exceptis illis ca-
naliculis, quae a concha ad cutim ascendunt, ibique aperiuntur. Sed
horum canaliculorum ostia in Raiis non maximis haud maiora, quam
ostia ductuum pituitosorum sunt.
Post Camperum S c a rp a aurem piscium inquisivit. Qui quidem
non magis in chirurgia dexteritate, quam in anatômia subtilitate, et in
arte delineandi sollertia excellens, monitis Camperi contra Monroum
testimonio suo praevalente comprobatis et auctis, Monroi mérita de
piscium cartilagineorum aure ita obscuravit, ut inventa eius e' nostro-
103) L. L. pag. 162.
104) L. L. pag. 190.