qssis temporum, partim massa cartilaginea a cranii cavo. separatur. Ita-
que cavum eius protaiberantiae, labyrinthum membranaceum maxima ex
parte includens, cum cavitate laterali aliorum piscium comparandum est.
Inter partem planant ossis frontia et hanc protuberantiam in utroque
latere ostium magnum, ovale, a, sola cute tectum, invenitur. •*°) Cranii
vero cavitas liquore oleoso repleta est, qui cöntremiscens vestibulum
membranaceum percellit. Itaque verisimile est, ’ per haec ostia tremo-
res soniferos aquae marinae, perculsa cute ostia obducente, ad ipsum
labyrinthum membranaceum penetrate posse.
Cavitates protuberantiae externae dextrae et sinistrae cum spe-
luncis, basi ossis occipitis insculptis, saccum recipientibus, confluunt.
Altera spelunca sacci ab altera crista ossea, in medio osse occipitali prominente,
separatur.
Omnes canales semicireulares membranacei canalibus vel osseis vel
cartilagineis includuntur.
Canalis semicircularis anterior enim, qui in aliis piscibus, plerum-
que a nullo canale receptus, parieti externo cranii adhaeret, apud clu-
peam in canalem cartilagineum intrat, qui ei massae cartilagineae in-
sculptus est, quae cavitatem protuberantiae a cavitate cranii separat.
Canalis osseus posterior, canalem semicircularem posteriorem ex-
cipiens, ab osse occipitis formatur.
Canalis semicircularis osseus externus, circa'glöbulum osseum posteriorem
circumversus', ab osse temporum componitur. Attentione
enim nostra dignum est, hunc canalem osseum superficiei globuli ossei
posterioris insculptum esse. 40
40) Proluberantia quaeque praeterea cavitatem incladit, quae centrum omnium vasorum
pituitosorum capitis esse videtur, ad quam vasa pituitosa per duo ostia externa intrant,
et ex. qua exitus in canales quosdam osseos patent, qui ab ossibus faciei cavis formanlur.
J/ ies t ibulum memb ran a c eum. A p p e n d i x v e s t ib u l i
memb ran a c e i . C a n a l is t r a n s v e r sus imp a r .
Fig. 66, 1, 3, 2.
Vestibulum membranaceum forma vestibulo membranaceo Span
Salpae ët Sargi 'Simile'est: Extremitas nempe eius anterior et posterior
amplior et paene globosa est, et media parte arctiofi invicem coniun-
gitur. Àb intumescentia anteriori ap p en d ix i l i a , aqua r e p le ta , a
g lo b u lo osseo a n te r io r i in c lu s a , e x it , per quam tremores vesicae
natatoriae ipsi vestibulo communicantur. Membrana qua appendix constat
percrassa, caeterum vero mèmbranae vestibuli continua et similis
est.
Forma appendicis formae globuli ossei, cuius fere tertiam partem
eandemque internam explet, respondet. Maxima enim eius pars
internam globuli ossei superficiem obducens convexa est, minor pars,
multo tenuior, bullae vesicae natatoriae adhaerens, septum appendicis
et vesicae natatoriae constituit. Ilia appendix vestibuli margine carti-
lagineo, qui annuli formam habet, terminatur, in quo septum membra-
nae tympani instar expansum est. Vesica natatoria musculis abdominis
compressa, aër, Vesica inclusus, septum premit et intendit. Quo
facto aquae in appendice vestibuli inclusae pars in ipsum vestibulum
cogitur , itaque vestibulum membranaceum vi vesicae natatoriae vel inten-
ditur, vel relaxata vesica laxatur.
Quod quidem multis haud magis mirum videbitur quam boc, ca-
nalem t ran sv e r sum , peramplum, ab eadem v e s t ib u l i memb
r a n a c e i p a r te o r ie n tem , sub c e reb ro p ra e te reu n tem et in
v e s t ib u lo o p p o s it i la te r is ap ertum, v e s t ib u lum d e x trum et
s i ni strum coniungere. Qua re labyrinthus membranaceus neutrius
lateris argento vivo repleri potest, nisi referto simul labyrintho oppositi
lateris.
In eandem vestibuli partem extrorsum ampulla canalis semicircularis
anterioris et externi aperitur. Lapillo vero vestibulum plane
caret.