servatis, priusquam ab Italiae littoribus in alias terras transportant™-,
capita decidi soient. Mihi vero in Italia versanti hos parvos pisces in-
quirere non in mentern veniebat.
Sententiae quaedam physiologiam et cmatorniam generalem
piscium illustrantes, hac aurium fa b ric a vel conjirmandae
v e l refellendae.
t
Cum in auibusdam piscibus 1 ria ossicula auditoria vera inyeniantur * ossicula cv frail
i branchialis neutic/uam pro malleo , incude ,, -osse lenticular.! et stapede haberi
possunU
In ossibus caput piscium componentibus, cum ossibus capitis
amphibiorum avium et mammalium comparandis, multum diffiçultatis
e quatuor aut tribus ossiculis operculi branchialis ortum est.
S p ix iu s primus in Cephalogenesi auctor fuit, ossicula auditoria
in piscibus, tympani cavitate et membrana carentibus in externa capitis
superficie posita esse, amplificari, et in haéc lata operculi branchialis
ossa commutari.
Inquam quidem 3ententiam postea G e o ffro y St. H ila ire quo-
que iricidit, eamque bis, (primum in Bullet, de la soc. philom. 1817.
pag. 125. seq. postea in libro edito: Philosophie anatomique dès organes
respiratoires' sous le rapport de la determination et de l’identité de leurs
pièces osseuses, à Strasbourg lßiS- pag- 15- seq.) explicuit.
Maximam et superiorem operculi partem pro stapede, secundam
eius partem, snbopercuhïm vulgo appellatum, pro ossiculo lenticulari,
tertiam operculi partem, quam nunquam invent, suboperculum secundum,
pro incude, praeoperculum pro malleo habuit.
Cui quidem sententiae hoc obstat, quod in iisdem p isc ib u s ,
o s s icu lis i l l i s o p e r c u li b ran ch ia lis p r a e d it is , t r ia a u t qu a tu
o r o s s icu la au d ito ria v e ra in v in iu n tu r , ilia nempe, quae vesicant
natatoriam in omnibus Cyprinis, in fiiluro Glane et Cobitide
Fbssili cum atrio sinus imparis coniungunt, et vere ossiculorum audi-
toriorum usum habent, quod a me supra satis pefspicue expositum est.
Af dicat aliquis, situs horum ossiculorum a capite remotus et
coniunctio cum vertebris tribus superioribus colli haec ossicula,. quam-
vis utilitatem ossiculorum auditoriorum habentia, non cum ossiculis
auditoriis mammalium avium et amphibiorum comparare suadet, quae
potius pro novis ossiculis habenda sunt, simili modo quam branchiae
piscium pro novo organo respirationis, quas, si quis pro pulmonibus
in branchiarum formam commutatis haberet valdopere erraret, cum ad-
eo in Proteo anguino per omnem vitam, et in Ranis et Salamandris
primo vitae tempore simul branchiae et pulmones inveniantur.
Recte quidem, si in Crustaceis, Insectis, et Molluscis eadem ossicula
invenirentur, ita ut fabrica, auris animalium vertebris carentium
hanc ossiculorum auditoriorum in vertebris piscium haerentium con-
structionem explicaret.
Aut si a vertebris illis, quibus ossicula auditoria annexa sunt,
ulla vertebrae pars, v. c. processus transversus, abesset, ita ut hanc
partem in ùsum auditus a vertebra separatam et conformatam putes.
Neutrum vero in piscibus illis locum habet. Caeterum caven-
dum quoque est ne 'usus partium parunr, loci et coniunctionis cum
aliis organis nimis multam rationem habeamus.
Extremitates posteriores piscium, pinnae abdominales, in piscibus
thoracicis et iugularibus ab abdomine ad caput promoventur, lo-
cumque, quia usus id postulare videtur, mutant.
Dentes, quibus maxillae Cyprinorum carent’, ossibus s ic . dictis
pharyngeis infixi sunt. Quis cor molluscorum aceplialorum propterea,
■ quod ab intèstino recto perforatur, cum tarnen usum cordis habeat,
cor esse negat?
Sed ne est quidem cur miremur, ossicula auditoria in his piscibus
prope vertebras supremas inveniri, cum labyrinthus membranaceus
ipse iir omnibus piscibus locum mutaverit, nec a solo osse temporum
amplius. excipiatur, scd magna ex parte ossi occipitis adhaereat, cum
adco vestibulum membranaceum Esocis Lucii appendicem piriformem
11