tomiciä probata et accepta est, foramiimxn cranii separatorum aut non
separatorum, per quae nervi e cranio exeunt, nulla ratio habetur, ita,
ut très trigemini rami non pro tribus nervis, e Malacarnii aententia,
sed pro uno habendi sint, contra veto nervus glossopharyngeus, accessorius
Willisii, et hypoglossus, etsi per idem foramen exeuntes, diver-
sis nominibus appellentur. Nec vero ab eodem aut diverso cerebri loco
origine nervorum numerus pendet. Tum enim glossopharyngeus et
vagus uniendi essent. Nervi trigemini radices, a quam remotis cerebri
partibus congregantur! Sed hoc maxime respectum est, an nervi separate
foramine duram matrem perforent nec ne. Quae quidem nervös
numerandi régula, etsi non sine ratione adhibetur, (nervi enim perforata
dura matre, vaginam, tanquam proprium vestimentum, nanciscun-
tur;} tarnen ad numerandos piscium nervös parum commoditatis habet.
In his enim, in quibus dura mater a cerebro remotissima est, nervi
saepe, priusquam- per duram matrem penetrant, in plures ramos divi-
duntur, et quo loco pénétrent propter tenuitatem et pelluciditatem eius
membranae, et quia omnis cranii cavitas tela cellulosa liquori-bus tur-
gida repleta est, difncilius iudicatur. . Maximum vero impedimen-
tum, quominus nervös piscium accurate inter se discernere passimus,
hoc est, qued singulae radices einsdem nervi, nonnunquam ne .'in
unum quidem truncum eonsociantur, aut saltern ramos per separata
cranii foramina edunt, antequam radices in unum truncum coalitae
fuerant. Hoc prae eaeteris in quinto pari accidit, v. c. in Esoce Lucio,
in quo radix posterior nervi trigemini cum anteriori nondum conso-
ciata-, nervum magnum ad membranam branchialem, separato cranii
foramioie egredientem, mittit.
Hoc igitur certissime affirmari potest, nervum auditorium in omnibus
quos dissecui piscibus nunquam trunco neryi trigemini, sed, si
quaedam utriusque nervi coniunctio esse videbatur, soli radier posteriori
cum anteriori nondum consociatae adhaesisse. Sed re accuratius
cognita id sane, quod a Trevirano dictum est, comprobare me oportet,
nervum auditorium radicem posteriorem trigemini quidem tangere, et
plus minusve ei adliaerere; sed vi nulla adhibita ita separari posse, ut
eum ad partem inferiorem ganglii imparis posterioris, quod Cerebelli
nomine appellatur, persequi possis. -
Quod quidem in rionnullis piscibus plane perspicuum est, v. c.
in Siluro Glani, in quo tarnen radix posterior Trigemini, postquam
aliquantulum processerat, filum nerveum recurrentem ad nervum acusti-
cura remisit. Filum tale, sed tenuius, in Muraena Anguilla quoque
ad nervum acusticum a trigemino transire vidi. Porro in Cyprino
Carpione aliisque Cyprinis, quibus nervus auditorius latus et membra-
niformis est, denique in Scorpaena Scropha seiunctio utriusque nervi
observatur. Nec vera in Esoce Lucio,, quern Scarpa accurate descrjpsit,
vel in ;Gado Lota id quod Scarpae, yidere, et nervum auditorium pro
îamo nervi trigemini habere licuit.
Nervus auditorius, quocunque modo in his piscibus originem
ducens, in très partes dividitur:
a) anterior, circa extremitatem anteriorem vestibuli circumflexa,
ad ampullam canalis semicircularis anterioris venit,
b) posterior sub vestibulo ad ampullam canalis horizontalis
seu. externi transit,
c) media et maxima pars, plerumque membranae in formam
expansa, eum locum vestibuli, qui inter utramque ampullam
interest, lapillumque includit, subit; ita, ut eius fila
non in omni vestibulo membranaceo dispergantur, sed parti
tantum inferiori huius loci, a quo lapillus fertur, desti-
nata sint.
A qua tarnen régula, nervum auditorium ad vestibulum et ad
ampullas canalis anterioris et externi pertinere, nervum auditorium
accessorium sacci utriusque loculis et ampullae canalis posterioris destination
esse, exceptiones haud rarae inveniuntur.
In Scorpaena Scropha, Sparo Salpa, et Sargo, et Gado Lota
loculus anterior sacci a nervo auditorio, et loculus posterior am-
pullaque canalis semicircularis posterioris a nervo auditorio accesso-
rio ramos accipit.