In Cyprino Carassio contra semel adeo ampullam canalis hori-
zontalis ipsumque vestibulum a nervo auditorio accessorio ramos ca-
pere vidi, quod a me in aliis Cyprinis et in alio Carassio non animad-
versum est.
N e r v u s a u d i t o r i u s a c c e s s o r i u s .
Nervus auditorius accessorius seu posterior originem in variis
piscibus admodum variam habet.
. In Muraena Anguilla, Esoce Lucio, et Gado Lota, in quibus
nullam cum nervo vago communionem habet, tam prope nervum auditorium
a cerebro editur, ut eodem iure pro ramo huius nervi, quo
nervus auditorius pro ramo trigemini, haberi possit.
In aliis vero piscibus, Sparo Salpa, Scorpaena Scropha, et Vra-
noscopo nervus auditorius accessorius a radice anteriori nervi vagi
veniebat.
In Esocé Lucio et Siluro Glani nervus hie, iuxta nervum auditorium
oriundus, ramum a nervo vago recipit, adeoque in Siluro Glani
non solum sacco et ampullae posteriori ramos suppeditat, sed nervum
etiam per proprium cranii foramen ad musculos branchiarum emittit.
Similem coniunctionem nervi auditorii accessorii Cum vago in Gado Lota
adesse videri posset, sed false. Eo enim loco quo nervus auditorius in
ramum pro loculo minori .sacci et ampulla posteriori finditur, per
fissum nervum ramus primus nervi vagi, ad branchiam primam proce.
dens, et per separatum foramen e cranio exiens, pénétrât, nulla cum
auditorio nervo coniunctione facta.
Maxime vero memorabilis et ab hac plane diversa origo nervi
auditorii accessorii in Cyprinis est.
In Cyprino Carpione et Carassio enim, quorum nervös accura-
tissime inspexi, nervus trigeminus ramum crassum sub nervo acustico
transeuntem retrorsum ablegat, qui in basi cranii in magnum gang
lio n , a medulla oblongata tectum, intumescens, quinque ramis originem
dat.
a et b) duo rami ad saccum, basi ossis occipitis abditum, alter
„ •• .ad anteriorem alter ad posteriorem loculum descendunt,
c) tertius in ampullam canalis posterioris insinuatur,
d) quartus ramus, musculis branchiarum destinatus, denuo.
finditur, alter enim eius ramus per proprium cranii foramen,
iuxta ostium nervi vagi positum, alter per idem ostium
t cum nervo vago e cranio editur,
e\ quintus, sub nervo vago transiens, atque ad foramen ma-
• mum laterale ossis occipitis veniens, cum . nervo Hypoglos-.
so, a medulla oblongata incipiente, duabus radicibus con-
iungitur. Quo nervorum confiuxu g an g lion maximum
oritur, quod nervum membranae branchialis, per foramen
magnum laterale occipitis. exeuntem, edit.
In qua nervorum origine multa memoratu dignissima sunt.
Intelligitur enim, nervös lapillorum sacci et ampullae posterioris
nunc a cerebro ipso, nunc a nervo vago, nunc a trigemino derivari.
Quod si vulgare est, hoc inauditum, nervös hos auditorios accessorios
a ganglio adeo prodire posse, quod sententiae pervulgatae, gangliorum
interventu sensationum propagationem intercipi, repugnare videtur.
Sed Hypoglossum quoque nervum, quo scilicet pisces Cuviero 20),
Caro21 2), et Trevirano 2Z) auctoribus carent, non adesse solum in Cyprinis
sed duplicem originem a quinto pari et medulla oblongata habere,
docemur. Hunc enim nervum ad membranae branchialis radios, ossi
hyoideo annexos, tendentem, pro hypoglosso habendum esse, non dubi-
tari potest. Quod eo magis attentione dignum est, quod nervum
membranae branchialis aliis in piscibus, in Esoce Lucio et Siluro Glani
a solo nervo trigemino venire vidi.
Si ultimus nervorum auditoriorum finis inquiritur, id primum
memorabile occurrit, massam nerveam non in omnem labyrinthum effundi,
20) L. L. It. pag. 239.
21) Lehrbuch, der Zootomie pag* 210*
22) Vermischte Schriften B. Ill* pag. 53»