bus diaphragmate circülationis sanguinis respirationi'sque instrumenta
pectore contenta, • separantur, quibus cerebrum sensuumque organa, a
capitis cavis recepta, adnumeranda sunt.
Iam in Uno genere mammaliunj, talpa, peïvis ita angusta repe-
ritur, ut musculorum pedis causa quae in pelvi aiFignntur facta videa-
tur, partes vero genitales maximas in abdomen ascendentes.non recipiat.
Quas quidem partes testes et ovarium in avibus ad summum abdomen
elata videmus, renibus contra ad pelvim usque descendentibus.
Simili ratione alia organa ex abdomiiie in pectus evehuntur, alia é pectore
ad abdomen quoque extenduntur. Ventriculus .glandulosus et in-
gluvies in pectorc et collo positi, larynx inferior, potissimum .vocis in-
strumentum a pectore receptus est, cellulae puliiionales omne abdomen,
replent. Ut taceam pectus et abdomen non amplius septo transverso
cuius quidem vestigium aliquod superest, ita ut in mammalibus separari.
In amphibiis abdomen plane non a pectore disiunctum , est, eo-*
demque modo testes et ovaria media alvo posita sunt. Caput vero, si
ranas et salamandras, primo vitae tempore branchiis instructas, ■ et Pro-
teum anguinum exceperis organa pectoris non excipit.
Qui quidem capitis cum pectore et abdomine confluxus in pisci-
bus primum observatur. Branchiae enim, respirationis instrumenta aut
capiti proximae sunt, ut inSqualis, Raiis. et Petromyzontibus, aut ipso
capite continentur, ut in reliquis piscibus. Cor, septo musculoso. ab
oris cavo seiunctum, ab ossibus capitis tegitur et tuetur. Renes in pie-
risque piscibus e. g. Cyprinis, Siluro Glane, Perea Lucio - Perea ad basin
cranii usque ascendunt, ovaria que et testes summam abdominis partem,
capiti contiguam, attingunt.
Organa vero non solum ex abdomine piscium ad caput evehi,
sed alia quoque, capite sedem habentia, ad abdomen descendere organa
auditus Cyprini, Siluri Glanis, Cobitidis Fossilis et Barbatulae, Spari
Salpae et Sargi et Clupeae Harengi, supra descripta probant.
Ossicula auditoria CyprinOnrum, Siluri et Cobitidis, aliis in ani-
malibus in capite posita, hie ad vertebras colli alligata reperiuntur-, ipsa-
que tympani cavitas in Cobitide a vertebra secunda et tertia componitur.
Quid, quod vesica natatoria in Cyprinis, Siluro et Clupea membra-
nae tympani utilitatem referens ad infimam alvum usque descendit et
apud Clupeam in ostio genital! adeo aperitur, in Cyprinis vero ipsa
cranii cavitas, in saccum membranaceum, fossam auditoriam, conti-
nuata, ad tertiam usque vertebram extenditur.
Idem in systemate nervoso animadvertitur, in quo cerebrum et
medulla spinalis, nervi cerebrales et nervi spinales non ita diversi, ut
in perfectioribus animalibus, inveniuntur. Hue observatio Arsakyi *'),
summam medullam spinalem Tryglae Lyrae quinque gangliorum paribus
in superficie posteriori eminentibus tumidam invenientis, referenda est.
Ab his gangliis, ut a cerebri gangliis cerebrales* spinales nervi oriun-
tur, ita ut suprema medullae spinalis pars cerebro plane similis appareat.
Nervi cerebrales, trigeminus et vagus piscium more nervorum spi-
nalium duabus radicibus incipiunt, in ganglia intumescunt, etadipsos
superiorum extremitatum musculos ramos mittunt, quod in animalibus
perfectioribus nunquam observatur. Nervi duo longi laterales piscium,
a nervo vago orientes, quibus in Siluro Glane et Gado Lota duo alii
a nervo trigemino editi accedunt, pinnae dorsali et caudali destinati sunt.
Alius ramus nervi vagi ad pinnam pectoralem accedit.
IV.
Milita organa in perfectioribus animalibus duplicia^ ita ut in (fuolïbet corporis latere
unum positum sit, in piscibus uniri et in simplicia commutari.
Utriusque renis extremitas inferior saepe in «nam massam glan-
dulosam commutatur e. g. in Perça Lucioperca. Aliis in piscibus extre-
mitates superiorès renum, capiti suppositae, tumidae in unam massam
glandularem confluunt, ut in Cyprinis, Siluro, Perça. In pluribus Cy-
prinorum speciebus medium quoque renem, dextrum cum sinistro eo
loco .coalescere vidi, quo inferior et superior pars vesicae natatoriae
unitur. 41
41) De piscium cerebro et medulla splnali. Halae i 8j3. 4. pag. C. Tab. II. Fig. s4, 25, 26.