Caeterum vibrationibus duplex via .ad vestibulum Petromyzontum
patere videtur, altera.per vestibulum cartilagineum cute laevi tectum,
aquae tremoribus perqulsum, altera per cranium;: quod tremores ab
aqua acceptos liquori cavitati cranii incluso sicut in piscibus, vesti-
bulo separato carentibus, communicat. Hie vero liquor ad ostium
magnum vestibuli, membrana obductum, appelli.t, et vestibulum mem-
branaceum ipsum, membranae huius ostii adhaerens, commovet.
II.
AVRIS PISCIYM VESTIBYLO CARTILAGINEO AYT
OSSEO A CRANII CAYItATE SEPARATO
CARENTIYM.
Plurimi -pisces, i. e. omnes baud dubie ossei et branebiostegi et non-
nulli chondropterygii ” ) vestibulo eartilagineo aut osseo, quo vestibu-
lum membranaceum contineatur, carent. Labyrinthus enim membra-
naceus in. ipsa cranii .cavitate,, iuxta partem posteriorejn cerebri, a quo
plerumque tangitur, collocatus est.
. Cranium enim horum piscium amplissimum, a cerebro minima
ex parte repletum, simul vestibuli ossei utilitatem habet.
Labyrintbo enim membranaceo non solum aptam sedem offers
singulasque eius partes eo situ suspensas continet, qui ad functionem
earum necessarius est; sed eodemmodo, quo vestibulum aliorum anima-
lium, liquor^ multo repletum est, qui, labyrinthum membranaceum
ubique circumdans, ad audiendum haud minus necessarius est, quam
aqua labyrinthi sacculis et canalibus ipsis inclusa. 1
11) Acipenser Huso, Acipenser Sturio a Koelreutero, Monroo, Cuviero, Pohlio, Lophius
piscalorius, a Scarpa et Cuviero, Tetrodon Mola a Cuviero dissecti labyrinthum
cranio inclusum habenU
3 *