Idem in vestibulo icàrtilagineo Squalorum et Raiarum,, apertura
externa instructo, observatur, in quibus neque Scarpa nçque Coin-
paretti neque Cuvierus hanc ostio externo vestibuli cartilaginei rrtilita-
tem adscribere dubitavit, tremores aquae per ostia cum liquore, cellu-
lis vestibuli cartilaginei incluso, communicari, et hinc ad labyrinthum
membranaceum deferri. ' u:
Quod vero in vestibulo fieri potest, cur non ,'idem ..fiat' >in
cranio ?
Caeterum quod in nonnullorum pis.cium cranio olebsus liqupr
reperitur, ne hoc quidem sentcntiae mcae rqpugnare videtur.
Secundum Perollii” ) pericula oleum tremores soniferos facilius
quam aër, paulo difficilius quam aqua propagat. :
Stat igitur sententia, c r an ii .c a v ita t i liq u o re rep le ta e ean-
dem in bis p is c ib u s u t ilita tem dandam e.sse, quae aliis, in.
an ima lib u s v e s t ib u lo c a r t ila g in e o v e l osseo aqu a r e p le to
a d sc rib itu r.
A cl i t u s c r a n i i (v e s t i b u l i os s ei) e x t er ni.
Multum in inveniendis ostiis auris externis a Kleinio et Geoffroy
erratum est, qui, nescientes, per ostium etiam a labyrintho remotum
tremores a liquore cranii propagatos ad labyrinthum pervenire posse,
canales a superficie capitis, in ipsum vestibulum membranaceum ducen-
tes quaesivërunt, et invenisse sibi visi sunt. Itaque Kleinius vasa pi-
tuitosa, Geoffroy foramina, per quae nervi prodeunt, pro ostiis auris
externis habuerunt.
Gëoffroy*4) enim in latere cranii eo loco quo branchiae annexae
sunt in Muraena Anguilla, Gado Merlango, Cyprino Carpione, Cyprino
Leucisco, .Esoce Lucio, Pleuronecte Limanda, et Perea Fliiviatili ostia 13 14
13) Mem. de l’Acad. de Turin 1790 — 1791. Yid. Chladni Traité d>Acoustique Paris
- - 1809. pag. 814.
14) Abhandlungen von den Gehörwerkzeugen des Menschen, der Amphibien und Fisches
Leipzig 1780. pag. 104, 108, 113, 115, H9, 121. 123.
quaedam. ad labyrinthum ducentia periosteo tecta describit,. quae a me
neque in Muraéna Anguilla, neque in Gado Lota,. neque in Esoce
Lucio, neque in aliis pisoibùs maxima cura adhibita inventa sunt. Contra
vero, : animadvert!, .cum membrana hune locum vèstiente facile ner-
vum iljum quem fàcialem dicunt tolli, et postea foramen, per quod
aditus ad cavilatem lateralem çrahii patet, inveniri. î
j Séd vére in- pluribus piscibus ostia cranii. externa, v. c. duo in
Clupea Harengo in summo capite . inter os frohtis et temporum, unum
impar in summo vertice apud Silurum Glanem, unum impar eodem
loco in Gobitide Fossili, (in quo praeterea vero duo paria in osse oc-
cipitis) inveniri, porro omnes Cyprinorum species.duo ostia admodum
ampla in osse occipitis habere,, denique Spari S^alpae et Spari Sargi
partem basilarem ossis occipitis duobus foraminibus instructam esse,
infra, ubi de his piscibus aure magis subtili praeditis sermo eritx doce-
bitur. Hic, ostia cranio insculpta et cute vestita eandem utilitatem
habere quam ostia vestibuli cartilaginei aut Ossei aliorum animalium,
me demonstrasse sufiieiet.
L a b y r i n t h u s m e m b r a n a c eus .
Labyrinthus membranaceus tribus constat partïbus:
1) Vestibulo membranaceo.
2) Sacco.
3) Canalibus semicircularibus membranaceis.
Vestibulum membranaceum et saccus, situ plerumque diversa,
utilitate sibi maxime similia sunt. Sunt enim sacci tenuissimi pellu-
cidi, membranarum continuatione invicem coniuncti, aqua repleti,
lapillum calcareum unum vel plures continentes, in quibus fila nervi
acustici intrantia terminantur.
Altera igitur utilitas utrique communis est, haec nimirum, ut in
iis a solidis corporibus tremores cum nervo acustico communicentur,
altera vero utilitas soli vestibulo propria, ea, ut canales semicircu-
lares in vestibulo tanquam in centro concurrant et consocientur.
4