À VMS SEPIAE OCTOPODIS.
Fig. 6, 1 et 2.
V e .ç t i b it■ 1 u rn c a r t i l a g i n e ii rn.
Cartilago, quae cerebrum et oesophagum, annulo cartilaginéo quasi
circumdata, includit, in superficie anteriori9) duo tubercula, paulu-
lum tantum elata, habet, quae auditus sedem indicant.
Eo enim loco in mediam cartilaginem foveae duae ovales, ubi-
que clausae, nullo aditu externo instructae, insculptae sunt, quae
duarum circiter linearum spatio a se distantes septo cartilaginéo invi-
cem separatae videntur. Quaeque harum fovearum, ad quas nullus
aditus extermis patet, recte pro vestibulo cartilaginéo eius lateris, in
quo posita est, habetur.
Superficies interna vestibuli cartilaginei îaevis, et hac re a superficie
interna vestibuli cartilaginei Sepiae officinalis et Sepiae Löliginis
diversa est, quippe in qua Guviero et Pohlio auctoribus eminentiae
quaedam conoideae> a qujbus fila, vestibulum membranaceum suspen-
sum tenentia, pj.ofiqiscuntur, eminenti
Massa cartilaginea, qua vestibulum cartilagineum constat, caete-
rum multo mollior est, quam vestibuli cartilaginei Raiarum, Squalo-
rum et Petromyzontum.
9) Id enim latus corporis Sepiae anterius appello, in quo infundibulum, et sub infundi-
bulo intestinum rectum et partes genitales, apertasunt, et posterius latus illud, quod
in Sepia officinali osse Sepiae munitur.
V e s t i b ü l u m m e m b r a n a c e u m.
Fig.-6 ,'2. Fig. 7-, 1.
Vestibulum cartilagineum sacculum membranaceum multo mino-
rem, ovalem, membrana pellucida constantem includit, qui cum cavi-
tatem vestibuli cartilaginei non omnino expleat sed eo loco tantum
quo nervus auditorius intrat vestibulo cartilagineo adhaereat, spatium,
tela cellulosa. laxa et aqua repfetum, relinquit.
Sacculus pro vestibulo membranaceo habendus est. Aqua vero
intet saccum .et vestibulum cartilagineum effusa tremores cartilaginis
ad vestibulum membranapeum, quod filis telae, cellulosae in cavitate
vestibuli quasi suspensum tenetur, propagat.
Cavitas vestibuli membra,nacei aqua, cui'paululum massae cal-
careae albae admixtum est, plena reperitur. In Sepiis Octopodibus,
spiritu vini servatis, haec massa calcarea praecipitata vestibulo membranaceo
adhaeret, maculasque in superficie eius interna albas profert.
L a p i l l u sy
Fig. 8, 1 et 2.
Praeterea vero cayitate vestibuli membranacei lapillus cretaceus,
semiovalis, superiori parti parietis posterioris adhaerens, includitur.
Altera superficies eius lapilli, convexa, umbonem eminentem habet,
altera concava et in media parte aspera est.
Qui quidem lapillus, quanquam magis albus et fragilis quarn
lapillus Sepiae Officinalis et Loliginis, quorum lapillus piscium osseo-
Tum lapillis similis est; tarnen multo durior quam in Raiis et Squalis
reperitur.
N e r v u s c i u c l i t o r i u s .
Fig. 7, 2.
Nervus auditorius a ganglio anteriori cerebri originem ducit.
Cerebrum nempe duobus gangliis, anteriori et posteriori, sibi
ita vicinis, ut alterum alterum fere tangat, constat. Funis nerveus bre