liaris formae dati sunt, qui in abdomen descendentes j hoc modo sub
corpore vertebrae circumflectuntur, ut dexter cum sinistro uniatur, et
annulum componat, cui vesica natatoria et malleus adhaeret.
A corpore vertebrae primae C o b it id is fo s s ilis processus spi-
nosrws, in os planum spina carens commutatus, eodem modo quo in
Cyprinis separatur et amovetur. Spatium inter processum spinosum et
corpus partim medullam spinalem, partim atria sinus imparis, partim
stapedem excipit. Corpus, processu transverso exiguo instructum, per
parvum est, et disci ossei formam habet.
V e r te b ra e secundae processus spinosfis in os planum et latum
commutatur. Duo eius crura, canalem spinalem ampliorem tecti
instar' claudunt. Caeterum hie processus symphysi cum corpore con-
iungitur, ideoque pro osse separato habendus est. Maxime vero me-
morabilis uterque processus transversus, per magnus, cavu s, est, qui
cavitate ossicula auditoria includit. In vertebra secunda enim tres cavitates
invicem separatae, cavitas media ad recipiendam medullam spinalem
et duae laterales ossiculis auditoriis includendis destinatae deprehen
duntur.
Simile quid in v e r te b ra te r t ia , in qua processus spinosus a
corpore non separatus est, deprehenditur. Si processus transversi eius-
dem vertebrae in Carpione ita sub corpore circumflectebantur, ut in-
vicem confluentes annulum osseum componerent, cui vesica natatoria
annexa erat; hie iidem processus, multo latiores, ita deflectuntur et
uniuntur, ut capsulam osseam sub corpore vertebrae sitam, vesicam
natatoriam excipientem, componant. Cavitas eius capsulae cum cavi-.
täte processus transversi vertebrae secundae, ossicula auditoria inclu-
dente, communicat.
P ro c e s su um ergo sp in o so rum incrementum et a corpore ver-
tebrarum seiunctio, et in ossa plana transformatio partis spinosae ossis
occipitis ossium parietalium et ossis frontis originem illustrat.
Incrementum et cavitates laterales p roc essuum tran sv e r so -
rum apud Gyprinum et Cobitidem ossium faciei et cavitatum ab os-
sibus faciei compositarum originem illustrat.
Quemadmodum in cranio, ita in vertebris e corporibus parietes
ossei extolluntür, qui cavi tatem canalis spinalis a latere claudunt, et
per quos singula nervorum paria prodeunt.
Quo amplior cranii cavitas est, eo magis necessarium est, ut his
ossibus, nova ossa quae cavitatem claudant addantur. Propterea os occipitis
piscium duo nova ossa plana, inter partem spinosam et prominentias
latérales interposita, accipit.
Idem in hydrocephalo homini infanti, cuius cranium vi aquae
magis magisque amplificatur, accidit. Intervalla enim inter singula
ossa novis ossibus planis, in utroque latere numéro situ et forma saepe
similibus, explentur.
In S ilu ro G lan e vertebrarum trium superiorum, quamvis
magnitudine excellentium, forma non ita a consueta dilfert. Processus
spinosus primae vertebrae a corpore, disci formam habente, separatur,
et cum processu spinoso secundae vertebrae concrescit. Spatium inter
corpus et hunc processum atrio sinus imparis, stapede, et membrana
expletur. Processus spinosi et transversi vertebrae secundae et tertiae
augentur et coalescunt, sed a corpore non separantur. In omnibus
vèro his piscibus, Siluro, Cobitide, et Cyprino très primae vertebrae ita
concrescunt, ut non solum omni mobilitate careant, sed etiam tam fir-
miter invicem connexae sint, ut coquendo tantum invicem separari
possintni.
Organa nonnulia, quae in mammalibus avibus et amphibiis in ah domine et pectore posit
a sunt in piscibus ad caput usque attolli, alia contra instrumenta, in mammalibus
avibus et amphibiis nonnisi in capite sedem habentia, ad abdomen descender e,
itaque singulas trunci cavitates, singulorum apparatuum receptacula, in mammalibus
satis séparai as, baud parum in avibus, magis adhuc in amphibiis, maxime
in piscibus unirn
In mammalibus potissimae quatuor apparatuum partes, quatuor
cavitatibus conti nentur. Partes génitales infima nempe pelvi recondi-
tae, organa cliylopoëtica et uropoëtica abdomine inclusa sunt, a qui