transversi vertebrae secundae duas cavitates laterales, ossicula auditoria
continentes formant, quae cum capsula vesicae natatoriae communica-
tionem liabent.
Capsula vero haec, quanquam eodem modo a processibus trans-
versis vertebrae secundae composita, forma tarnen a capsula Cobitidis
Fossilis differt, quippe quae in duos loculos, lenticulari figura insignes,
medio canale osseo angusto communicantes, dividitur. 34 35) Eandem for-
mam vesica natatoria intus inclusa habet. Constat igitur duabus bullis,
dextra et sinistra, medio ductu membranaceo perangusto invicem con-
iuncta.
Aperturae capsulae externae, quarum margo el a tu s a cute obdu-
citur, eundem quem in Cobitide Fossili situm et formam habent.
Labyrinthum buius piscis minimi propter parvitatem non in-
quisivi. Ostia vero magna joccipitalia eodem loco, quo in Cobitide
Fossili, posita reperi.
N um eaclem a u r i s f a b r i c a in a l i i s p r a e t e r ea p i s c ib u s
o c c u r r i t ?
Piscibus iam descriptis alios auris structura similes esse, vix du-
bitari potest, cum mihi soli tot in venire contigerit.
Ne tarnen alii eundem finem persequentes, in piscibus a me iam
dissectis operam perdant, haec addenda sunt.
In Ophidio barbato primuin, cuius vertebrae très priores, simili
modo quam in Cyprinis et Cobitide magnitudine auctae, processibus-
que_ins’tructae sunt, quibus vesica natatoria fabrica singulari et mira-
bili insignis, a Broussonetto descripta, adhaeret, nulla vesicae nata-
34) Observationem enim (viel. annotatio Meckelh in versione Anat. comp. Cuvieri IV.
6860 has duas capsulae osseae partes in Cobitide ßarbatula plane sépara las ease, non
comprobatam invent
35) Phil. Trans. T.XX1. 446. sj.
tOriäe cum aure interna coniunctio invenitur. ’ Quöd ■ eo- certius afiir-
mare possum, cum hunc piscem, de .:cuius aure, cum vesica natatoria
coniuncta, propter singulärem trium superiorum vertebrarum fabricam
vix dubitare audebam, pluries curiose inquisiverim.
Idem baud dubie de Opbidio imberbi, a Cuviero 3t) descripto, valet.
A veritate non abhorret appendicem piriformem, a Campero pri-
mum in Esoce Eucio inventam, a canalis spinalis parte superior! rece-
ptam, rudimentum sinus imparis esse, cum quo tarnen vesica natatoria,
processui cuidam vertebrae tertiae alligata nullo modo cohaeiet.
Iis Anatomicis, quibus maris propinquitate talium observatio-
num occasio data est,' Qstraciönem qruadricornem et Diadontem Attin-
gam, alterum vesica natatoria singularis formae, alterum vesica supra
bipartita insignem inquirere suadeo. Utraque vesica natatoria a Fi-
scbero 37) delineata est.
Caeterum id, quod infra de piscibtis a veteribus propter auris
aclem Iaudatis, dicetur, buc referendum est.
2) PISCES, QYORVM YESICA NATATORIA APPENDICIBVS
CÂVIS CVM AVRE INTERNA CONIYNGITVR.
a) VESICA NATATOKIA AD VESTIEVLVM OSSEVM (CAVITATEM CfiANIIJ VSQVE
. EXPOFlIlECTA.
A u ris S p a r i S a lp a e et S p a r i S a rg i. 3ÿ)
V e s t ib u lum osseum (c a v i ta s cranii'). A d i t u s e x t e r n i
v e s t i b u l i o&sei.
Fig. 62, 4.
Utroque Iateri cavitatis cranii cavitas lateralis, duobus ostiis in
cranii cavum hians, adiuncta est, a qua canalis semicircularis membra-
86) Mein, flu Muséum d’Hist. nat* Tojn I» 1815% pag* 814»
3-7) Naturliistorische Fragmente B. 1. Frankfurt a. M. Tab. I. Fîg. b et e-
38) Species Sparoruru a Linnaeo Sparus Sargus appellate sibi non semper conslare sed par