ramos impertiunt. Neque a riervo acustico ramum 'a^ earn descen-
dere vidi. ■ si iyaï-'a « n ■ aoa «radaj r
S a c c ii s.
Saccus in plm-imi^ piscibus vestibule», sub quo 'iacet .et a quo
tangitur,’ propior est, viite in Gaclo Lota, Muriaena Anguilla, ' Ophidio
BarbatoJ Lophio Piscatorio, hliis in piscibus in baSi ossis occipitis recon«
ditus ab eo remotior est, et ‘cum vestibule ductu angustiori, qui in
partem posteriorem vestibuli intrat,- edniungitur, - v. c. 'in omnibus
quas dissecui Cyprinis/in Sililro Glani, et Gobi tide Fossili.
i • ■ Saccus in plerisque p&cibus ’ septo medio bipartitus est ,' . ita tamen,
ut loculus eius anterior multo maior sit, cui loculus posterior,
quasi parva appendix, adiunctus est.
Vterque loculus, aqua multa pellucida repletus, lapillum, posterior
minoremy anterior; maiordm, continet, qui, ■ Scarpa teste, in Lo«
phio Piscatorio quoque inveniuntur. Tetrodontis ’ Molae saccuS'tamen
simplex est, et, Cuviero auctore, frustula quaedam, mucosa magis
quam cretacea, includens, lapillis plane caret.
L a p i l l i. '
Plurimi pisces tribus lapillis instructi sunt, quorum unus in
extremitate anteriori vestibuli, duo in sacci loculis resident, ille ple-
rumque minimus est, non tamen semper. In Cobitide Fossili enim
reliquos magnitudine superat. LapilluS, in loculo anteriori sacci in-
<;lususj -saepe insigni magnitudine est, ita, ut bassis ossife occipitis, a
qua recipitur, bullae osseae in modum tumeat, v. c. in Gadis, in Ophidio
Barbato, Perea Lucioperca.
Mass a lapillorum, calce carbonica constans, variam in variis
piscibus cohaerentiam diversumque colorem habet.
In plurimis colorem duritiem et iragilitatem argillke vitratae
(Porcellani) habet. In paucis, quo Acipenser Sturio Cuviero auctore
referendus est, unus tantum lapillus adest, qui frustuli cretacei instar,
facile premendo, in pulverem conteritur, et lapillis Raiarum et Squalo-
rum similis est. . Gompàretti lapillum Sturionis duabus partibus con-
stare dicit, altera inferior! dura et ossea, altera superiori, illi incum-
benti, molli et cretacea.
Th Acipensere Ilusone a Pohlio duo lapilli substantia friabili et
cretacea constantes fdescriptis'sunt.
F o rm a lapillorum multiplex invenitur. Plerumque plani sunt,
et hoc commune habent, ut filis nerveis aut asperitates quasdam, aut
fossaSj. knj rimas offerant, quibus fila nervea vel adhaereant vel reci-
piantur. Lapillus vestibulo incluses magis. laevis, lapillus maior. sacci
fossisc et; incisuris et rimis maxime, asper. Lapilli sacco iuclusi saepe
margine serrata cinguntur, quae, raro in lapillo vestibuli reperitur.
Lapillus anterior sacci Gyprinorum, Siluri Glanis, et Cobitidis Fossilis
cum situ, turn vero etiam forma ab aliorum piscium lapillis diversissi-
mus multum in his piscibus commune habet, et infra a me accura-
tius - describetur.
In tanta lapillorum apud diversa piscium genera diversitate saepe
de maxima formae constantia in variis unius generis Cyprini speciebus
miratus ;sum, quae tanta est, .ut non solum forma universa, sed similes
fossulae incisurae et rimae in variis inveniantur. Difficile enim est
alios ab aliis discernere. Quod, an de omnibus piscium generibus va-
leat, nescio, non enim occasio hoc inquirendi fuit. Sed hoc me ad-
dere oportet, dehneationes Kleinii veritati nequaquam respondere,
itaque in hunc finem non posse adhiberi.
Nexus lapillorum cum sacco aut vestibulo tam difficilis cognitu
est, eos ut liberos aqua sustineri putes. Cum vero in iunioribus piscibus
parvi, in aetate provectis maiores deprehendantur, eos ad perfi-
ciendum incrementum vasis nutritiis indigere necesse est. Caeterum
lapilli quod infra docebitur, nervorum filis a sacco ad lapillum trans-
euntibus, alligati sunt. Lapilli pluribus in punctis saccum membrana-
ceum tangunt. Cum tamen saccus ossibus cranii laxe adhaèreat, tre-
mores cranii non statim ad lapillos transire possunt, sed prius aquae