Liquor hic aquosus, tenuissimis et pellucidis cellulis inclusus,
tremulae gelatinae similis, sapore in fluviatilibus quoque piscibus salso
insignis est.
Fontes eius multa illa vasa sanguifera per omnem textum cellu-
losum dispersa esse videntur.
Vtilitas huius liqûoris eadem est atque eius, qui veStibulo càrti-
lagineo aut osseo plurium animalium inest.
1) Primum enim vestibulum membranaceum et ampullae Cana- ■
hum semicircularium, eranio textu cellulari terjui annexa, ab hoc li-
quore cirGuirtdato -sustinentur.
2) Deinde necessarium videtur, labyrinthum membranaceum, aqua
repletum, ut ad tremores sonoroS imitandos aptus sit, extrorsum quoque
a liquore circumdari. Sr enim ab aère circumdaretur, maius pondus
specificum aquae inclusae liberum vibrationum motvim impediret.
Inferiores enim partes vèstibuli membranacei et cähalium semicircula-
rium magis aquae pondéré premerentur quam superiores', quae impedimenta
tolluntur, si labyrinthus membranaceus aqua repletus extrorsum
quoque liquore circumdatur.
3) Denique tremores söniferi, a cranii ossibus planis et tenuibus
recepti, cum hoc liquore communicari, et inde ad vestibulum, saccum,
et canales semicirculares deferri videntur. Ossa enim ipsa tremores
sqniferoSÿ ad quos propagandos aptissima sunt, non ita facile in labyrinthum
transferre posse, vel ex eo intelligitur, quod labyrinthus
membranaceus ossibus non firmiter adhaeret, -sed laxe tela cellulosa
sustinetur, porro quod canales ossei, quam vis angustiores quam in
Räiis et Squalis, tarnen ampliores sunt, quam ut a canalibus semicir-
cularibus membranaceis angustioribus pluribus locis tangantur. Si
enim natura tremoribus per ossa ad labyrinthum transitum parare vo*
luisset, hae partes ossibus sine dubio ita plane adhaererent, ut cana-
lium osseorum superficies interna a canalibus semicircularibus ve-
stiretur.
Solum saccum vero pluiibus in piscibus, v. c. incyprinis, ossibus
propius et accuratius adhaerentem vidi.
■ Sed. hoc unum sufficit ad id quod dixi demonstrandum, pluribus
nempe in piscibus quasdam cranii aperturas, plerumque in vertice capitis
sitas, et a sola cute tectas, inveniri, quae, tremores aquae bre-
vissima via ad cranii liquorem perducentes, pro ostiis auris externis
habendae sint. ;
Quod si cuipiam dubium videatur, tremores aquae, per ostium
a. labyrintho ita' remotum cum liquore cranii communicatos, labyrin-
thum attingere posse; huic lege hydraulica respondebitur, e qua, si
aqua vas aliquod, e quo exitus non patet, omnino replens per parvam
vasis aperturam prematur, f pressus hie vi non imminuta omni aquae
communicatur, atque adeo vis, qua singulae aquae guttulae compn-
muntur, eadem manet, sive pressus maximo aquae ponderi, sive mi-
nimae eins copiae communicetur. Quae lex in siphone anatomico, qui
dicitur, conspicua est. Eodem igitur modo in illis piscibus aquae tremores,
per unum aut duo ostia cranii et canalis spinalis liquori com-
municati, pari vi ad remotissima loca propagabuntur, qua in piscibus
v. c. in Raiis et Squalis, vestibulo cartilagineo separato instructis, a
simili ostio excepti parvam aquae copiam vestibuli eartilaginei commo-
vent. Quod enim aqua cranii et canalis spinalis non una capsul'a ossea
inclusa est, sed canalis spinalis magna ex parte membranis clauditur,
Id vim tremorum propagatorum imminuere quidem, sed non omnino
frangere potest.
At, dicat aliquis, aquam cranio inclusam non liberam fluctuare,
sed cellulis telae cellulosae contineri et in nonnullis adeo piscibus liquorem
oleosum aquae loco inveniri v. c. in Cyprino Carpione et Clu-
pea Harengo, itaque leges hydraulicas hie locum non habere.
Sed cellulas, quibus liquores inclusi sunt, propagationem tremo-
Tum non prohibere, Sepiarum, Raiarum et Squalornm contemplatio
docet.
In vestibulo cartilagineo Sepiae Octopodis enim sacculus a tela
cellulosa aqua impleta suspensus tenetur, nec ad hunc sacculum, vestibuli
membranacei utilitatem habentem, tremoribus alia, quam per
aquam cellulis inclusam, via patet,