in supremam partem canalis spinalis demittat, cum denique ossicula
auditoria Cyprinorum sacco membranaceo durae matri continuo inclu-
dantur, itaque a cavitate, quae cavo cranii continua et eodem liquore
repleta est, recipiantur.
II.
Senlentia recentiorum nonnullorlim anatomicofum, Cranium pro receptacuio e piuribus
vertebris amplificatis et conformais eomposito habentium hac piscium Jabrica
cjuodam modo illustratin'.
Plures nuper exstiterunt homines ingenio et doctrina praestan-
tes, a Germanis Oben, I. F. Mechel, Spix, Carus, a Francogallis, Geoffroy
St. Hilaire, et Blainville, a IVussis Boianus, qùi cranium, cerebri
receptaculum, cum spina dorsi, medullae spinalis capsula, recte
comparandum, imo e piuribus vertebris amplificatis et concretis compositum
dicerent. Quae sententia, si magis comprobata et explanata
erit, multum ad nervorrim cerebralium numerum rectius quam adhuc
describendum valere poterit.
Ossibus cranii ossa faciei adiuncta sunt, quae cavitates ad ocu-
los, aures et nasum excipienda aptäs, formant.
Caput itaque duplici de causa a spina dorsi differt:
1) Quia non medullam spinalem tenuem, sed cerebrum, medullae
spinalis finem gangliosum, excipit.
2) Deinde quia organorum sensuum receptacula componit.
Iam vero paulo ante relatum est, vertebras très superiores nonnullo-
rum piscium mirum in modum amplificari et ita transformari, ut eas,
si solas videas, pro vertebris habere dubites.
Cuius quidem formae vertebrarum mutatae causae similes, quam
spinae dorsi in caput conformatae, reperiuntur.
Medulla spinalis enim hoc loco posita, a qua scilicet nervi pin
nae pectoralis maximi originem capiunt, paulisper tumet.
Vertebrae vero simili ratione qua cranium organi auditus partes
aut in se excipiunt, ut in Cobitide Fossili, aut sibi affixas tegunt et
defen dunt, ut in Siluro Glane et omnibus Cyprinis.
In iis enim piscibus omnibus, quorum vesica natatoria ossiculo-
rum auditoriorum ope cum aure interna coniuncta est, vertebrae tres
superiores, quibus ossicula auditoria et vesica natatoria annexa sunt,
miram hanc transformationem ostendunt, cum nunquam in aliis piscibus,
ne in Ophidio quidem, simile quid observetur.
Quare non dubitari potest, quin hac transformatione vertebra-
rum curios e observata, capitis fabrica (Cephalogenesis) alia, quam viri
illi ingressi sunt, via illustretur.
Illi enim homines docti vertebras in cranio quaesiverunt, hie cranium
, ut hoc Utarj in vertebris exstructum invenitur.
I I n C y p r in o Carpione cavitas trium superiorum vertebrarum,
in qua medulla spinalis paulisper intumescens residet, amplior est.
Quo loco, cum a v e r teb ra p rim a praeter medullam spinalem duo
atria sinus imparis cum ossiculo atrio proprio et stapede excipiantur;
p ro c e s su s sp in o su s , in os planum commutatus, sp in a carens
a co rp o re v e r teb ra e am o v e tu r et te c ti in s ta r inter spinam oc-
eipitis et processum spinosum vertebrae secundae suspenditur.
Corpus eius vertebrae per parvum disci formam habet. Spatium
inter corpus et processum spinosum membrana exparisa et stapede ex-
pletur. Processus transversi huius vertebrae parvi sunt.
• . V e r te b ra e secundae processus spinosus, longitudine et altitu-
dine maximopere, latitudine aliqua ex parte auctus, cum corpore non
synostosi sed s ym p h y s i coniungitur, quae vi aquae fervidae facile
solvitur. Quare in his piscibus, vel aetate profectioribus, pro c e s su s
sp in o s i v e r teb ra e p rim a e et secundae ossa sep a ra ta sunt. E
latere dextro sinistroque corporis vertebrae duo parietes ossei, inter
quos canalis spinalis amplior situs est, extolluntur, quibuscum processus
spinosus tecti instar coniungitur.’ Hoc modo canalis spinalis multum
amplificatur. Processus transversus per magnus est. Nervus spinalis
non per foramen mediae vertebrae secundae, ut in aliis vertebris,
sed per incisuram intervertebralem e canali spinali exit.
In v e r teb ra te r t ia processus spinosus a corpore vertebrae non
separatur. Huic vero vertebrae processus transversi maximi et pecu-
11 *