lapillos circumdanti commuhicantur. Loculura vero posteriorem sacci
Cyprinorum cavitati osseae accuratius adhaerere inveni, cuius lapillum
tam magnum video, ut supra et infra os cranii tangat.
C a n a l e s s em i c i r c u l a r e s m e m b r a n a c e i .
Numerus eorum a me nunquam diversus inventus e s t,1 quam-
vïs Geoffroy, cum in eo loco quo Muraeuae Anguillae aurem descri-
bit, turn in p r a e fa t io n e h o c maxime sibi laudi ducit, quod primus
Muraenam Anguillam canali semicirculari externo carere detexerit, quem
adesse certe affirmare possum.
Omnes igitur pisces tribus canalibus semicircularibüä instructi
sunt, quorum situ s hic est, ut alter, a n t e r io r , ab anteriore extre-
mitate vestibuli incipiens, alteri, p o s te r io r i, ab extremitate postenure
vestibuli oriundo, perfecto semicirculo obviam veniat , et cum eo
in unum ductum ampliorem, in medium vestibulum intrantem, confluât.
Vterque canalis situ perpendiculari tenetur. Quibus tertius ca-
nalis semicircularis accedit, e x te rn u s , qui ab extremitate anteriori
vestibuli exiens, extrorsum situ horizontali conversus, eo loco in ex-
tremitatem posteriorem vestibuli redit, quo canalis semicircularis posterior
ex eo prodit. Itaque, una Clupea excepta, canales semicirculares
quinque ostiis in vestibulum membranaceum hiant. In Clupea Harengo
enim non solum canalis anterior et posterior, sed canalis externus etiam
et posterior in unum ductum coaliti in vestibulum intrant , ita, ut in
hoc pisce quatuor tantum ostia, in vestibulum membranaceum paten-
tia, appareant.
Omnes hi canales eo loco, quo e vestibulo prodeunt, partem
ovalem tumidam, quam ampullam dicimus, habent, ita, ut très ampullae,
duae ad anteriorem vestibuli extremitatem, una ad posteriorem,
inveniantur. 17
17) Geoffroy sur l’organe de l'ouïe etc. Amst. 1778.
Nexus canalium semicircularium cum cranio hoc modo plerum-
que perficitur, ut unus aut duo canales semicirculares, raro omnes,
canalibus osseis includantur.
In Muraena Anguilla externus tantum canali semicirculari osseo
includitur, in Sparo Salpa et Sargo solus posterior, in Cyprinis et
Esoce Lucio externus- et posterior, in Clupea Harengo omnes, ita tarnen,
ut anterior canale semicirculari cartilagineo, reliqui osseis conti-
neantur. In Siluro Glani omnis labyrinthus ita suspensus est, ut canalis
semicircularis anterior et posterior, per duo foramina, margini
superiori cavitatis lateralis cranii insculpta, penetret, et in ductum
postea communem uniatur. Hie ductus in nullo pisce canali includitur,
sed semper liber ab aqua cranio inclusa circumdatur. Canales
semicirculares ossei multo angustiores quam canales semicirculares car-
tilaginei Raiarum et Squalorum sunt, nihilo secius tarnen multo am-
pliores quam canales membranacei a se inclusi. In Esoce Lucio hos
canales omnino cartilagineos et admodum amplos, in Cyprino Carpione
admodum angustos sed totos osseos reperi. Qua propter canales membranacei
osseis non adhaerent, sed aut tela cellulosa tenuissima, aut
aqua suspensi tenentur, qua, uti omne cranium, ita canales ossei, in
cavitatem cranii aperti, repleti sunt. Vi enim nulla adhibita e canalibus
suis extrahi possunt. Nonnulli pisces canalibus semicircularibus
osseis, membranosorum receptaculis, plane carent, quo Cobitis.Fossilis
referenda est.
Ii canales, qui canalibus osseis non inclusi sunt, tela cellulosa
ossibus cranii laxe aliigantur.
Canalis externus, ubi canale osseo non includitur, in cavitate
capitis lateral! liber in circulum fertur. Canalis semicircularis anterior
et posterior parieti externo cranii adhaerent.
Ex quibus hoc certe colligi potest, has partes ossium superficiei
consulto non arctius coniunctas esse, turn enim canales ossei membra-
naceis non tantopere maiores essent, sed omni ex parte a membrana-
ceis replerentur et vestirentur; sed vibrationes per aquam potissimum
canales circumdantem ad labyrinthum pervenire.