AL his cavitatibus lateralibus speluncae duae, saccum auris cu-
iusque excipientes, parti basilari ossis occipitis insculptae, longe remotae
sunt. Utraque spelunca septo medio osseo invicem separatur quod eo-
dem quo in Cyprinis modo, cavitatem inediam longam, ad recipiendum
sinum knparem includit. Cavitas haec antrorâum ostiolo medio inter
utramque sacci speluncam sito aperta est, retrorsum, sub foramine oc-
cipitali duplici ostiolo, ex atrio dextro sinistroque accessionem habet.
Ve s t ib u lum membranciceum. Canale s s emi c i r c u la r es
m e m b r a n a c e i i
Fig. 80, 1 — 5.
‘Vestibulum membranaceum saccus longus est, extremitate ante-
riori ampullam canalis semicircularis anterioris et externi, extremitate
posteriori ampullam canalis semicircularis posterions alterumque finein
canalis externi recipiens. In marginem superiorem medii vestibuli, ductus
e conlluxu canalis semicircularis anterioris et posterions ortus se
insinuât.
E margine inferiori medii vestibuli processus membranaceus, saccum
cum vestibulo coniungens ad basin cranii descendit.
Omne vestibulum uti canales semicirculares et saccus aqua liquida
plenum est. Extremitas anterior vero praeterea lapillum planum
et quadrangularem includit.
Canalis semicircularis anterior et posterior brevi canali osseo in-
cluduntur maxima ex parte vero, ut canalis semicircularis externus, a
cavo laterali receptus, liberi in circulum feruntur.
S a c c u s . L a p i l l i ,
Fig. 80, 6. Fig. 37. — Fig. 40. ,
Saccus basi ossis occipitis abditus, processu membianaceo cura
vestibulo et sinu impari cohaeret. Septum membranaceum cavitatem
in duos loculos separat, quorum anterior lapillum minorem, posterior
lapillum maiorem continet.
Lapi l lus ante r ior , lapillo anteriori Cyprinorum similis est.
Longus enim et spinosus est et duas fossas longitudinales crista prominente
separatas ■ ostendit. Extremitas eius anterior obtusa, posterior
acuta est.
Lapi l lus pos ter ior , ostreae similis, alteram superficiem con-
cavam, rima, ferri equini formam habente, insignem, alteram conve-
xam habet. Lapillus vestibuli et hic lapillus singulis quasi stratis ut
conchae ostrearum, initio angustis sensim latioribus, constat. Massa
eofum dura est.
S in u s ciucl i torius impar .
A processu membranaceo saccum cum vestibulo iungente, canalis
satis angustus incipit, qui cum eodem canale auris oppositae con-
currens, in sinum imparem, basi ossis occipitis inclusum intrat. Sinus
impar satis magnus et ovalis est cavitatemque ossis occipitis qua inclu-
ditur ita vestit, ut nullum spatium cavi non repletum supersit. Aquam
eius per canales descriptos vel ad vestibulum dextrum vel ad sini-
strum transire posse inspectione canali mn cum vestibulo utriusque auris
coniunctorum darum est, iniecto mercurio vero, cuius vi et pondéré,
priusquam ad vestibulum penetravit, membrana canaliculorum
tenuissima rumpitur, haud probari potest. Caeterum vero sinus impar
cum canalibus si mercurius sensim in atria sinus imparis immittitur fa-
dllime impletur.
A t r i a s i n u s i m p a r i s.
Fig. 30, 7. 9. 10.
Sinui impari per duo foraminula sub foramine magno ossis occipitis
sita exitus in duo atria membranacea, in vertebra prima iuxta
medullam spinalem collocata, est. Atria haec non sphaerica ut in Cyprinis
sed ovalia sunt, et Uti in illis ossiculo proprio, plano et longo,
claustro, a superiori parte defenduutur. Superficies atriorum intei'na
membrana laevi membranae sinus imparis continua vestitur.